GMH/ÍNDICE A-Z

73
954
Vizamondo dóalle ó bispo Rosendo e ó abade Fránquila e ó mosteiro de Celanova, a metade do casar que ten na villa de Trasulfi e Froilanes, xunto ó Miño, do que a outra metade xa fora vendido pola súa muller Bitilo ao propio mosteiro celanovés.
TC, fols. 29r. - 29v.
In Dei nomine. Ego Vizamondo vobis pontifici nostri1 episcopi et Franquillani abbati, una cum fratribus habitantibus monasterio Cellenove. Placuit mihi bone et voluntas nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo, sed propria mihi accesit voluntas ut venderemus vobis sicut et vendimus medietatem de casarem meum proprium quem abeo in villa quam vocitant Trasulfi et Froilanes in ripa Minei, secundum in alia vestra karta resonat medietatem integram, et illa alia medietas secundum in alia karta resonat, quam vobis fecit mulier mea Bitilo. Et iacet ipso casare in loco predicto de terra de Berulfi usque in kasare Froilani per ubi vobis delimidavimus et quanta vobis adsignavimus. Et accepimus nos proinde in VIII modios que nobis bene complacuit. Ita ut de odie die vel tempore de iuri nostro sit abrasa et in vestro iuri tradita atque confirmata. Et si aliquis homo contra hanc kartulam ad irrumpendum venerit vel venerimus quomodo pariat vobis ipso casare duplato vel quantum ad vos fuerit melioratum.

Facta kartula venditionis / Era D CCCC XLXII.

Vizamondo manu mea (signum).

Didacus ts. Egeredus ts. Manilla ts. Fromarico ts. Maurane ts.

1 Falta o nome: Rudesindus