GMH/ÍNDICE A-Z

139
1314, xaneiro, 10
Testamento de don Arias Fernández, chantre de Lugo.
MADRID, AHN, Carp. 1332 B/23, perg. orix., latín, gótica cursiva, 190x118 mm.

In nomine Domini amen. Era Mª CCCª quinquagesima secunda et quotum IIIIº idus ianuarii. Noverint universi quod in presencis mei Alffonsi Petri, publici notarii lucensis, et testium subscriptorum ad inffra scripta specialiter vocatorum et rogatorum, discretus vir, donnus Arias Fernandi, cantor lucensis, inffirmus corpore tamen sanus mente requisitus ut conderet testamentum, dixit quod nolebat aliud testamentum condere sed faciebat capitulum lucensis heredem in omnibus bonis suis, et rogavit ipsum capitulum ut de bonis suis mobilibus familiam suam respiceret, et alios qui sibi in vita servierant, et pro anima sua iusta facultates suas inpias causas aliquid erogarent, et istam institucionem faciebat pro remedio anime sue et animarum illorum quibus ipse tenebant, et pro multis bonis et graciis quas receperat a capitulo supradicto.

Qui presentes fuerunt: donnus Martinus Iohannis, archidiaconus de Neyra; donnus Iohannes Iohannis, thesaurarius lucensis; Petrus Didaci, Rodericus Alvari, Arias Petri, canonici lucensis; Fernandus Alvari, porcionarius lucensis; Petrus Michaeli, Alffonsus Petri, Iohannes Iohannis, clerici cori ecclesie lucensis; Lupus Pelagii, armiger, dicti Cantoris, et alii plures, ts.

Ego Alffonsus Petri, notarius suprascriptus, rogatus interfui et manu propria scripsi et signum meum assuetum apposui in testimonium promissorum. (+).