GMH/ÍNDICE A-Z

226
1095/ 06 / 15
Gutina Ordóñez dóalle, pola saúde da súa alma, ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, dous casares en Pedrouzos e unha viña en Abeleda, ambas na terra de Caldelas.
TC, fol. 81v.
Sub imperio omnipotentis Dei, qui cuncta verbo creavit recte ordinavit utilitamque in suo congaudet regnum qui cum Patre et Spiritu Sancto unus et quoequalis permanet Deus per numquam finienda seculorum secula amen. Ego Gutina Hordoniz salutem et perpetuam benedictionem in Domino. Igitur cum mole peccatorum meorum depressa et in Domino nostro Ihesu Christo sperande mihi est venia, do et offero pro remedio anime mee ad monasterium sancti Salvatoris redemptoris mei Cellenove, et Petri abbati cui nunc ibidem pater monachorum extat libero meo arbitrio integroque consilio, idest in terra de Caldellas in Petrauzos duos casares unum de Ascarico et alio de Citi Froilaz integros, sicuti evenerunt mihi in portione inter meos germanos. Aditio etiam in Abellaneta uno petazo de vinea qui iacet super casa de Vimara Eitaz, ipsa autem hereditas iacet subtus monte Pelso, vocabulo eclesie sancto Mamete, discurrente rivulo Her de Gallegos. Ita tamen ut habeant inde servi Dei premium sempiternum. Si quis tamen aliquis homo contra hoc testamentum irrumpere temptaverit, sit excomunicatus et cum Iuda Domini proditore lugeat in infernum. Et insuper pariet post partem monasterii hoc quod infringere temptaverit duplum, et post partem regis solidos C.

Factum testamentum XVII kalendas Iulii. Era M C XXXIII.

Ego Gutina Ordoniz in hanc scripturam manum meam roboro.

Pelagius presbiter cfr. Monnius presbiter cfr. Auriolus diaconus cfr. Petrus presbiter cfr. Fernandus diaconus cfr. Prepositus Gaudilani cfr. Pelagius diaconus cfr. Prior Gemondus cfr. Santius Ranemiriz cfr.

Martino ts. Alvaro ts. Petro ts.

Santius diaconus qui notuit et cfr.