GMH/ÍNDICE A-Z

354
989/ 12 / 20
Diego, a súa muller e o seu sobriño, véndelle ó abade Manilán e ó mosteiro de Celanovaa súa villa de Albarín, nas ribeiras do Arnoia.
TC, fol. 133r.
In Dei nomine. Ego Didago et uxor mea Gomita et sobrino meo Gaudinas presbiter vobis domno patri Manillani abba et prepositus vester domno Cresconio simul et fratres monasterii Cellenove salutem. Annuit enim nobis propria et spontanea nostra voluntas ut venderemus vobis sicut et vendimus villam nostram propriam que vocitant Albarin quam habemus de parentorum et de avorum seu et comparatas in villa que vocitant Albarin quomodo dividet cum villa de Sancta Eolalia et de Sautomeri in vertente flumine que vocitant Arnogia. Vendimus vobis quantum in ipsa villa habemus de avios vel de parentes nostros id est in vineis et in domos, pomiferis, ceresales, amexinares, perales, nugares, figares, devesas, terras cultas vel incultas, aquis aquarum, exitus montium, accesu vel regressu vel quantum in ipsa villa obtinuimus et accepimus de vos precio inarato et definito modios XX quartarios II que nobis bene complacuit, et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito, ita ut de hodie vel tempore sit ipsa villa de iuri nostro abrasa et in vestro dominio sit tradita atque confirmata et vobis perpetim abituri. Si quis tamen quid fieri minime credimus aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrrumpendum venerit vel venerimus que in iudicio non valuerimus devingare, tunc inferat pars nostra partique vestre pariat vobis ipsa villa duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et post parte regis vel iudicis auri libras binas.

Facta cartula vendicionis XIIIº kalendas Ianuarias, discurrente XXªVIIª post Milesima.

Didago et uxor mea Gomita et sobrino meo Gaudinas presbiter in hanc cartula firmitatis manus nostras roborem iniecimus (signum).

Qui presentes fuerunt: Santio ts. Fafila ts. Cendon ts. Data ts. Arias ts. Vimara ts. Menendo ts. Nonello ts. Roderigo ts. Menendo ts.