GMH/ÍNDICE A-Z

402
961/ 04 / 05
Fatoi e a súa muller, véndenlle ó bispo Rosendo e ós seus frades, unha oitava nun pomar en Rabal, tanto en Veiga como en Fontano.
TC, fols. 144v. - 145r.
In Dei nomine. Ego Fatoi et uxor mea Animia. Placuit nobis ut venderemus vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris octava in pumare in Ravanale integra in villa Veiga sive et sursum per pomares et per terras quantum nos competet nostram rationem tam de ista parte Fontano quam et de illa. Omnia vobis vendimus atque concedimus et accepimus proinde de vos precio bove et vacca cum sua agnicula preciatos in XX et IIIIor modios et linteo in duos modios et duos quartarios, quod nobis bene complacuit, et de ipso precio apud vos nichil remansit, ita ut ab hodierno die et tempore de iuri meo abrasa et in vestro maneat perhenniter confirmata. Si quis ex nos aut alienus // forma hominis pro ipsa hereditate calumniare temtaverimus, pariemus omne istud duplatum vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Facta scriptura ipsas nonnas Apriles. Era DCCCCLXLVIIII.

Fatoi ad persona uxori mee Animia et filiorum meorum manu mea (signum).

Presentes: Guginus confessus. Aloitus confessus. Ermegildus confessus. Gemondus confessus. Sendulfus confessus. Sedeges confessus. Manenentius confessus ts.