91
----/--/--
Inventario das propiedades adquiridas polo frade Hermenexildo e as súas irmás.
TC, fols. 36v.-37r.
Notitia vel inventarium de villas de Arnogia vel de omnes de suas adiuntiones quas comparavit frater Hermegildo et suas sorores pro suo pretio verifico. Id sunt, in Zaparin vinea cum omne sua bona et omne sua prestantia VIIIª integra, et fuit ipsa vinea de Lillo et de sua muliere. In villas de Laureto una VIIIª integra et alia media; et fuit ipsa villa de Vimara et de sua muliere qui fuerunt presores et hereditarios in omnes ipsas villas quomodo divident cum villas de Zaparini et cum villas de Francellos, et cum Monte Longo quomodo feret in portella de Valle Longo, et per omnes suos terminos antiquos. Alia villa sic in Laureto que fuit de Visterla et sua muliere, unde fecit nobis testamentum secundum monacum, et est ipsa villa per ipsos terminos sicut et ista alia de Vimara quomodo desuper resonat. Alias villas in ripa Minei villa quam vocitant Meredines medietatem ab integro, que fuit de Ranosindo et de sua muliere cum terris, vineis, et omne sua prestantia per omnes suos terminos antiquos. Alia villa sic in Meredines que fuit de Sentario et de Aragunti, cum sennaras multitudo, et omnem illorum prestantia et piscarias de lampredas et de savales que sunt meliores de CCos solidos; et dividet ipsa villa per villas de Amarellas et villa de Cortegata, et villas de Rodemiri et cum villas de Laureto, per omnes suos terminos antiquos quomodo dividet cum villas de Francellos. Alias villas que sunt in ripa Arnogie, id sunt villa que fuit de Ariulfo et Depura cum terris, pumares, saltos, bauzas, piscarias, quousque feret in castro Honori et dividet hic cum villas de Laureto, et inde per villas de sancto Mamete per omnes suos terminos antiquos quousque plegat in illo castello de Mineo. Alia villa sic in ripa Arnogie tota ab integro que fuit de Menendo et de sua muliere que dividet per omnes istos terminos qui in ista villa desuper resonant. Omnes istas villas supernominatas sunt de ista ripa Arnogie decontra parte Meredines et Laureto. Sunt alias villas de illa alia parte Arnogia. Id sunt, villa que fuit de Guntino et de sua muliere domine Deidona qui fuerunt presores de ipsas villas tertia portione ab integro de omne illorum hereditate, quomodo se levat de rivulo Arnogie et dividet cum villa de sancto Vincentio, et inde dividet cum villas de Cerdeto. Et de alia parte cum villas de sancta Eolalia per omnes suos terminos antiquos, quousque feret in Monte Navia, et dividet cum terminos de Castrello. Alia villa que est in villa de Sautilianes que fuit de Ansemundo, unde fecit nobis cartam Abulo et sua mulier de medietate. Alia villa sic in villa de Sautilanes ab integro que fuit de Sindino et de suos filios cum vineis multis et bonas, terras sic bonas et figares, cersares multitudo quomodo se levat de ripa Arnogie et dividet cum villas de Francellos per omnes suos terminos antiquos quousque feret in monte Navia et dividet cum Castrello. Alia villa medietate integra que fuit de Gundesindo et de sua muliere que fuit adpreciata in XIIm boves quomodo iacet conclusa in omni circuitu cum vineis, saltus, figares et cersares vel eorum omne prestantia. Alia villa que fuit de Cissane cum omne sua prestantia quam iacet conclusa in omni giro circuitu. Alia villa que fuit Nausti et de sua muliere Froylo qui fuerunt presores // capitales, de ipsas villas medietatem ab integro tam in domos quam in omnem illorum hereditatem tam de illa parte Arnogie quam de ista parte quomodo dividet cum villa de Francellos et cum villa de Sautilanes, et cum villas de sancto Vincentio quousque feret in monte de Carisias et monte Navia. Alia villa que fuit de Guntino et de Ansemundo tam de ista parte Arnogie quam de ultra illa omnem illorum hereditatem ab integro quomodo dividet cum villas de Francellos per omnes suos terminos antiquos quousque feret in monte de Carisias et monte Avia. Alia villa que fuit de Sperantio ab integro et fuit adpretiata in Xm boves, et sic eis complevimus eos per omnes suos terminos antiquos. Alia villa que fuit de Donino ab integro cum terris, vineis, pomeriis, piscarias et duos molinos in Arnogia per omnes suos terminos antiquos. Alia villa que fuit de Inundino cum terris, vineis, pomeriis vel omnem suam prestantiam per suos terminos antiquos. Alia villa que fuit de Damiro cum vineis vel omnem suam prestantiam, quomodo iacet conclusa in omni giro circuitu . Alia villa que fuit de comite domno Munnio et domna Fredernanda et fecit nobis ex inde domna Fredernanda kartam, et fuit ipsa villa de Gundesindo et de suos filios et est causa multa bona. Alia villa que fuit de Sigila et de sua muliere ab integro per omnes suos terminos antiquos quomodo se levat de Arnogia et dividet cum Francellos quousque feret in monte de Carisias et monte Navia. Alia villa que fuit de Cerracco et sua muliere ab integro per omnes suos terminos antiquos quomodo se levat de rivulo Arnogie et in monte de Stariolas. Alia villa que fuit de Mundino de Laureto pro qua dedimus ei pretium, et dedit nobis inde suam rationem quantum illi competebat infra suos germanos vel suos heredes, et fuit ipsa villa de Dexterico et de sua muliere. Omnes istas villas quantas resonant in ista notitia non sedent ibi de illas vineas que sunt \hic\ in monasterio \in\ Arnogia neque una vite nisi illas que non iudistis sunt villas viginti.