GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

495
1215/10/16. Santiago de Compostela.

Lourenzo Eáns, cidadán compostelán, véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa parte na igrexa de S. Xoán de Buxán por seis libras, un almallo e unha xovenca.

B.- Tombo, f. 138v.



Carta Laurencii Iohannis, ciuis compostellani, de media VIIIa minus Va ecclesie de Bugiam.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Laurencius Iohannis, ciuis compostellanus, et omnis uox mea grato animo et spontanea uoluntate vendo ac firmiter concedo vobis domno Johanni Tudincii, abbati Sancti Iusti, omnique conuentui eiusdem monasterii et omni uoci uestre pro precio mihi et uobis complacabili, videlicet libras sex et uno almalio aut iouenca pro robore, meum quinionem quem habeo in ecclesia Sancti Johannis de Bugiam, scilicet mediam octauam minus quinta. Abhinc igitur usque in secula seculorum uos et uox uestra habeatis et pacifice possideatis totum istum meum predictum quinionem cum omnibus suis directuris et pertinenciis ita quod omne uelle uestrum de eo imperpetuum uos faciatis quia nec de precio neque de robore apud uos remansit aliquid persoluendum. Tali siquidem tenore ac firmitate uendo et concedo quod siquis contra hanc cartam ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit pectet uobis uel uoci uestre libras XII fortis monete et duos almalios aut duas iouencas; carta nichilominus in suo robore permanente.

Facta carta XVIIo kalendas nouembris, era Ma CCa La IIIa.

Q. p. fuerunt: Arias Martini de Moneta Noua; Michael Arie, filius eius;  Arias Arie; Arias Mansus; Petrus Saluadoriz de Preguntorio; Martinus Martini; et alii.

Ego Martinus Iohannis, uicenotarius compostellanus, scripsi.