GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

736
1200/—/—. Santiago de Compostela.

Gundesindo Elmíriz, a súa nai e os seus irmáns véndenlle ó abade Pedro de Toxos Outos a súa parte na igrexa de Sta. María de Olveira por trescentos soldos, os cales se pagan en diñeiro, cabalos e eguas indómitas.

B.- Tombo, f. 133r.

Carta de Gudesindo Elmiriz de quarta integra ecclesie Sancte Marie de Olueyra.

In Dei nomine. Ego Gudesindus Elmirici et mater mea et omnes fratres mei et omnis uox nostra tibi Petro abbati et omni uoci tue in Domino salutem. Placuit nobis et nostra est uoluntas vt faciamus tibi abbati Petro sicut et facimus kartam uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus in ecclesia de Sancta Maria de Olueria in terra Pistomarchos sub monte Ceyme. Damus tibi atque concedimus de ipsa ecclesia omnem nostram porcionem integram, id est quartam integram, cum omnibus suis directuris intus et foris que ad ipsam pertinent ecclesiam per suos terminos antiquos, et cetera, pro qua accepimus de uobis precium inter denarios et caballos et equas brauas solidos CCC quod nobis et uobis bene complacuit, et de precio nichil, et cetera. Habeatis eam et faciatis de ea, et cetera. Quod si nos uel aliquis ex nostra parte uel extranea contra hoc uenerit pariat tibi uel uoci tue solidos DC et ipsam hereditatem duplatam, et cetera.

Facta carta uendicionis era Ia \C/Ca XXXa VIIIa.

Ego Gudesindus, et cetera.

Q. p. f.: Nazanus Ruderici, ts. Fernandus Nezanci, ts. Petrus Pardus, ts. Nuno Guterrici, ts. Didacus Almerici, ts. Archidiaconus Oduarius, conf. Petrus Martini, presbiter, conf. Munio Michaelis, presbiter, conf. Et alii.

Petrus, presbiter et frater de Antealtares, quod notuit.