1172/06/16.
Testamentum de Adosinda Muniz de parte sua ecclesie de Olueyra et de Espinaredo.
Era Ia CCa Xa et quotum XVIo kalendas julii. Hec est ordinacio que ordino ego Adosinda Muniz, et cetera. In primis mando corpus meum sepelire in cimiterio Sancte Marie, et mando ibi mecum solidum I, et cetera. Mando ad Sanctum Justum imperpetuum totam meam porcionem quam habeo in ecclesia Sancte Marie de Olueyra cum ista mea casa et cum porcione mea de Spinaredo sicut hec omnia tenent in pignore pro solidis C, et orent pro me et pro parentibus meis. Alias meas hereditates mando filiis meis. Siquis contra hoc uenerit sit maledictus usque in septimam generationem et insuper pariat solidos D; ista tamen ordinatione, et cetera.
Q. p. f.: Johannes, ts. Pelagius, ts. Petrus, ts. Martinus Gunsalui, ts. Pelagius Didaci, uicarius, conf. Fernandus, presbiter, conf. Johannes Iohannis, conf.