759
1163/12/11.
O irmán García, por mandado do arcebispo e do cabido de Santiago de Compostela, dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a igrexa de S. Fins de Sieira, que el fundara, labrara e traballara durante moitos anos e na que levara unha vida eremítica. Agora, por culpa das malas linguas, non desexa xa vivir nela senón que quere partir cara a Xerusalén, onde quere morrer, e co acordo do arcediago don Pedro Estévez dóalle a ermida a Toxos Outos.
Carta testamenti de ecclesia Sancti Felicis de Sieyra.
In Dei nomine. Ego frater Garsia, per iussionem et obedienciam domni Martini, sedis compostellane archiepiscopi, et eiusdem sedis domni Petri decani et aliorum multorum Sancti Jacobi canonicorum, facio testamentum et scripturam donacionis de illa ecclesia Sancti Felicis martiris de Sieyra cum omnibus suis hereditatibus ad monasterium Sancti Justi et vobis domno Arie abbati et ceteris fratribus eiusdem monasterii tam presentibus quam futuris. Dono uobis atque concedo ipsam ecclesiam supradictam cum suis casalibus et hereditatibus cum Busto Guilade, cum uillare de Inxerto, que sunt hereditates ipsius ecclesie ab antiquo tempore et iuri pacifico per suos terminos et loca antiqua sicut in nouis et ueteribus scripturis resonat et in illo testamento quod uobis dono de eisdem locis quod domno Egidio, fratri, et mihi, fratri Garsie, Petrus Iohannis, prepositus, et ceteri germani et parentes eius in capitulo Sancti Iacobi coram domno Didaco archiepiscopo et multis legitimis uiris fecerunt. In quo loco cum Dei adiutorio et nouam feci ecclesiam et fundaui et plantaui ipsum locum et ex labore et pane manuum mearum quem in supradictis hereditatibus laboraui pluribus annis et uita heremitica uixa. Nunc autem quia propter malas linguas hominum ibi iam stare nolo et Ierosolimam pergo, \ubi uitam meam consumere uolo,/ et domni archidiaconi Petri Stephani ut sit uestra domus et uestra obediencia et uester locus et nullus habitet in ea nisi quem uolueritis et qui uestram tenuerit obedienciam et uos teneatis et defendatis ipsam ecclesiam et suas hereditates ab omni inquietudine et requisitione heredum et omnium malorum hominum. Quod si aliquis homo contra hanc scrituram uel hereditate aliquis infra suos terminos calumpniauerit pariat solidos Ds; et hec scriptura in suo semper robur permanente.
Facta scriptura testamenti die IIIo idus decenbris, era Ma CC I.
Ego frater Garsi<a> in hac scriptura manus meas roboro et hoc meum signum.
1ª Columna:
Q. p. f: Petrus, ts. Iohannes, ts. Pelagius, ts.
2ª Columna:
Arias, presbiter, conf. Martinus, presbiter, conf. Froyla, presbiter, conf.
3ª Columna:
Oduarius, monachus, conf. Johannes, monachus, conf. Petrus, monachus, conf.
4ª Columna:
Anaya Pardus, conf. Martinus Pardus, conf. Afonsus Froyle, conf.
Ego Martinus, Dei gratia compostellanus archiepiscopus, hoc scriptum quod fieri iussi proprio robore conf.
Ego Petrus Pardus, Dei gratia ecclesie Beati Iacobi decanus, conf. Petrus Stephani, archidiaconus, conf.
Martinus, presbiter, qui notuit et conf.