GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

540
1031/ 03 / 15
Pelaio Segerediz dóalle ó abade Aloito e ó mosteiro de Celanova a metade da súa herdade en Gargantós.
TC, fols. 185r. - 185v.
KARTA DE VILLA BONA ET GARGANTONES QUE FECIT PELAGIO SEGEREDIZ.

In Dei nomine. Ego Pelagio Segerediz et uxor mea Gundesilli vobis domno Aloitus abba et omnes vestros monasterii Cellenove in Domino Deo eternam amen. Ideo placuit nobis atque convenit nullius quogentis imperium nec suadentis articulo nec pertimescentis metum sed propria nobis accessit volumtas spontan\e\a nostra volumtate ut vobis iamdicti domno Aloitus abba et omnes fratres monasterii Cellenove, faceremus cartula sicut et facimus de medietate de omnia nostra hereditate quos habuimus in villa Gargantones territorio Salto Maiore, discurrente Barvania. Damus vobis ibidem de ipsa villa quarta integra pro remedium anime nostre, et alia quarta sic integra vendimus vobis illa pro precium. Damus vobis ibidem casas, et casares, vineas et torculare, figares et mazanares, perales et ceresares, psaltos et devesas, montes et fontes, pascuis et paludibus, exitus montium et regressum hac domum cum intrinsecum suo per ubi dividet ipsa de una pars per Salto Maiore, et de alia pars per sancta Columba, feret in termino de Ramu et plegat in termino de Pasatane et sursum incinia per illa mezkita. Omnia quod intrinsecus habet et prestitum honinis est medietate vobis integra inde concedimus ad perhabendum, sicut iam diximus medietate quarta inde concedimus ad supradictum monasterium pro remedium anime nostre, et il\l\a alia quarta pro que accepimus de vos precio in aderato et definito inter panem et vino, boves et vestimenta LX modios, que ad nobis bene complacuit. Pro quarta de ipsa heredentia, vos dedistis et nos diligenter accepimus, et de ipso precio apud nichil remansit indebito sed apud nos est completum. Ita ut de hodie die et tempore sit ipsa medietate de ipsa hereditate de nostro iure abrasa, et post parte vestra et supradicti monasterii Cellenove sit translata atque confirmata habeatis vos illa iuri quieto et possideatis ea usque in sempiternum, vel quicquid ex ea agere vel facere volueritis liberam in Domino habeatis potestatem. Si quis tamen, quod fieri non credimus aliqua forma hominis contra hunc pactum vel cartam ad inrumpendum venerit vel venerimus, et nos post parte vestra non auctorgaverimus post partem abbatis habeatis licentiam proinde de nos ipsa hereditate duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata, et vobis perpetim habitura. Ego Pelagio qui hec placitum facio deinceps admodum, que sedeat vestro pactito et vestro fratre et laborem ego ipsam hereditate sicut solito fui laborare, et prebeatis vos mihi adiutorium bonum, in panem et vino bove et ferro, et laborem ego et mea et vestra que andet in uno sic in mea vita quomodo post obitum filiis aut nepotis qui de nostra progenie fuerint exemplum nostrum teneant ad larea et ad lagare per medio vobiscum parciant absque alia dilatatione.

Facta series testamenti vel cartula vendicionis idus Marcii. Era M LX VIIII in concilio et monasterio Cellenove.

Ego Pelagius Segerediz cum uxore Gundesilli hunc pactum vel carta manus nostras proprias testamentum istum roboramus (signum) /

Qui presentes fuerunt: Orinoleo ts. Petro ts. Egika ts.

Gundisalvus quasi sacerdos qui notuit.