GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

214
986/ 02 / 22
Munio e a súa muller Elvira dóanlle ó mosteiro de Paradela no territorio de Bubal unha serie de propiedades, para o disfrute dos servi Dei e ancillas que alí desenvolvan a vida relixiosa.
TC, fols. 76v. -77r.
Christus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et ob honorem redemptoris nostri sancti Salvatorem et sancta Maria, et monasterio quod situm est in loco predicto Paratella, in villa Columnas, territorio Bubalense, prope fluvium Mineo, est castellum Elbora, nos exiguos atque pauperculos Munionem et Giloyra, tibi iammemorato Domino nostro redemptorique nostro et sancte Marie semper virginis, cum peccatorum meorum mole depressi, et in spe fidutiaque a Domino per te abemus ut a proprio delicto absolvi mereamur. // Ideoque vobis extitit et spontanea voluntate nobis convenit ut aliquantulum de paupertacula nostra conferre ibi deberemus. Concedimus ad ipsum monasterium ad servos Dei et ancillas eius qui ibi in vita sancta extiterint. Id est ego Munnio villas meas in Flamoso, in Abiangos, Villantim, Vascones et Sancta Eolalia, in Bubalo, Mira, Yzitanes et Levices. Ego Geloira in villa de Colunnas rationem de mea filia Goto que in iure meo transivit. Et ego Munionem simul et uxor mea Giloira omnes meas comparatas quas comparavimus una pariter in nostrum coniugium ab integro concedimus ad ipsum locum et quantum ganatum abemus vel proplicare potuerimus, domus, torculares, perfis, cupos, cupas, lectos, cathedras, vel quantum nostrarum nostra memoria viventes, et post excessum nostrum nobis a copioso iudice merces. Ita omnia que dicimus maneant post partem iam dicto monasterio, vel quicquid ibidem monasticam atque religiosam duxerit vitam. Concedimus etiam in ipsas villas quantum ad prestitum hominis est, tam de avios Munionem quam et de genitores ab integro concedo et cum Giloira quantum emimus, et rationem Gotonem in omnem hereditatem Teadilanem et Yldontie, omnia concedimus pro remedio animarum nostrarum. Si quis contra hoc factum nostrum ad irrumpendum venerit, an de filiis vel nepos Gelvire aut de quolibet generis homo quod nos vovimus Domino nostro, et si quis fuerit qui votum nostrum irrumpere temptaverit, inprimis sit multatus et perpetua dampnatione confusus in conspectu Dei patris omnipotentis et sanctorum angelorum eius, aut simili qui eam subiugare quesierit vel solverit ad alio loco, et temporalia dictus censura pariet omnia in duplo quantum inde temeranter aut presumtive voluerit prehendere, et post partem regis auri libras duas. Stante et permanente hac scriptura testamenti in omni firmitatis robore.

Notum die VIIIº ydus Marcii. Era XXIIII post Millesima.

Munionem et Gilvire quod fieri voluimus et recte mente tractavimus manus nostras confirmamus cfr.

Furtunnus Quintilani cfr. Ego Arias abbas manu mea cfr. Alvarus Furtuni cfr. Placentius abbas cfr (signum). Leovegildus Pelaiz cfr.

Alvitus presbiter qui scripsit (signum).