Os presbíteros Adaulfo e Salamiro dóanlle ó mosteiro de Celanova e ó
abade Pelaio, a súa igrexa de Santa María no territorio de Sallar, xunto
con tódalas propiedades adscritas a dita igrexa.
In nomine sancte Trinitatis Pater et Filius et Spiritus Sancti et omnium sanctorum veneratione. Nos quidem indignis servorum Domini servi Adaulfus et Salamirus presbiteris. Ambiguum quidem esset non potest, quod eclesis cernitur et litteris declariset eo quod avunculus noster Vimaredus presbiter in glebam suam propriam construxit ecclesiam sancte Marie et ceterorum martirum et sita est in finibus Galletie territorio Psallare sub alpes Ugeres et Zebrario secus rivulo Psallare, et postquam eam cuduit iuri nostro illam reliquit. Nos quidem videntes et formidantes ec hunc locum in usu laigali deveniret, quia sepe prosapia annorum mutantur omnia pari consultu tractavimus qum sobolem talem non aberemus qui hunc locum relinqueremus, propendimus et elegimus ut faceremus sicut et facimus testamentum olografum ad locum sancti Salvatoris aule Cellenovensis et patrem spiritalis Pelagius abba et ad servi Christi qui ibidem fueriter, sub temore Domini militantes et Christi iugo portantes, ut ipsi servis Christi locum hunc meri valeant et separari studeant et possidere discant cum omnibus edificiis et prestationibus quem ad illum locum pertinent, quem descessores nostri et fundatores ibidem concederunt quam abuerunt de parentela sive etiam de comparatela; est de Gundesindo Alvelo, et de Lenegodo, et de Gomesendo, de Locrizo, et Adolindo quantum ibi abuerunt cum sua aqua de media tercias duas integras quem cambiavit cum suo iermano Nepotiano et cum alios suos heredes, quomodo dividet ipsa villa cum Riquilanes per illa aqua de Psallare et per termino de Guntimiri de porto de Andrias per illa arca, et inde ad illo outeiro de superporto de Regina et inde per termino de sancto Stephano per illo outario de fonte Frigida et inde per illa presa de Psallarino de ille molino que fuit de Salamiro Gemondiz et Deiro Sarraciniz et de per Zepetello, deinde per illa arca de illa portella super casa de Leovegildo Framiriz, et inde per illo comaro usque feret in agro de Spineda super casa de frater Ozario, et tornat inprono per illo fontano de curro de Mauro usque feret in aqua de Psallare, et sicut diximus et dicimus quarta ab integro et de ipsos molendinos nostra ratione de molino de Pilas IIIª, et de alio que fuit de Sando IIIª. Alia villa que fuit de Gemondo et uxor sua Sindilo et concessit illa de domna Trudilo et suos filios, et de ipsa aqua de sancta Eolalia IIIª integra. Et alia villa in Regallados que fuit de Salamiro et uxor sua Bisterello de ipsa heredentia tres quartas integras. In villa de sancto Stephano hereditate que fuit de Lico et uxor sua Livilo integra que testavi domna Guldredo de villa de Samsote IIIª. De hereditate de Gundesindo IIIª. In Cerezedo erdade que fuit de Adaulfo quarta integra. In villa Riquilanes et Quintanela herede que fuit Zasio et uxor sua Artania medietate integra. De hereditate de Memerindo Severiz et uxor sua Guntilli tercias IIa. Hereditate que fuit de Santio Enegoz et suo toolfo integra, et de illa aqua tercias IIas. Alias villas in Araugio, in Frexenedo villa que fuit de Florenzo et uxor sua Senatrudia IIª septimas, et media villa que fuit de Dadilo IIIIª tercias. In Galendi hereditate de Gualamiro media. In Sendones alio casare que fuit de Vimondo et filiis suis integra. Alio casare de Ragioi sextas Vª ab omne de Amirifo VIª, de Loverico et de aqua de Merila IIIª integra. In principi casare de Placia alia leira que fuit de Froila Vimaraz. Alia de Nunno Sedeges. In Sendones ratione que fuit de Laurenzo et de Leirli medietate de Sendones. In Domni villa que fuit de Gundemaro VIª integra. In opus Scanrii signum ex metallo / cruces, capsas, calices et coronas, vestimenta sacerdotum et diaconorum vel etiam quantum ad husum hominis pertinet sicut nos usque odie possedimus sic ab integro conferimus; obtestamur adque obsecramus sanctissimi Domini nostri qui superfuerint tam presentibus quam et futuris, ut hunc locumsuprataxatum quantum valuerint deperire non sineant nec ad alia parte transferre permittant sive cum honore et reverentia et Dei timore deducant. Et si ex prosapie generis nostri aliquis surrexerit aud de ordine clericali et conversum laicali ipsum locum possidere meruerit eum extorre fieri permuttatis et per imtemtione et cautione illum foveri, tueri et castigari valeatis. Obtestamur itaque omnes homines per Deum et thronum glorie eius tam nobiliores quam etiam inferiores persone, tam propinquis quam extraneis, ut de hoc quod hic promulgatum est aliquid extorquere aut extraneare presumpserit quisquis fuerit, sit anatema in conspectu Dei omnipotentis et per temporali damna triplum quo scitum reddat et post parte regis libra auri persolvat cum omnia sua integra et intemerata persistat post parte iuri monasterii evo perhenni.
Facta scriptura sub die quod erit VI idus Februarii. Era C XII post peracta Milesima.
Adaulfus presbiter et Salamirus presbiter in hanc scripturam manus nostras roboravimus (signum).
(1ª columna:)Munnius prolis Beihcani cfr.- Menindo Alvariz cfr.- Alvaro Rudesindiz cfr.- Pelagio Munniz cfr.
(2ª columna:) Pelagius abba cfr.- Argimirus qui et prepositus cfr.- Iohanne Oduariz cfr.- Iemondo qui est m\a\iorinus cfr.- Didacus abba cfr.
Frater Potenzo ts. Adefonso ts. Vimara ts. Aloito ts. Gemondo ts.
Seniorinus exaravit (signum).