GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

404
964/ 08 / 22

Godina e o seu fillo véndelle ó frade Argemiro a terceira parte do muíño de Mudario, sito no lugar de Retorta, en Faramontaos. Venden tamén as súas porcións nos portos de Manes e de Fafilani.

TC, fol. 145r.

In Dei nomine. Ego Godina cum filio meo Froila vobis frater Argemirum. Placuit nobis atque convenit nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut venderem vobis sicut et vendimus ratione de mulinaria de Mudario qui est fundata in rivulo Arnogia in villa de Foramontanos ubi dicent Retorta. Vendimus vobis de ratione de Modario tercia porcione ad integrum qui vendivit adrelosive in ipsa presa de ipsos molinos cum suas petras et cum sua aqua ipsa tercia ad integrum. Et de portu de Manes usque in portu Fafilani vendo vobis mea ratione in ipso rio et in ipsos kanares et in ipsas pescarias que ad prestandum est et ipsa presa de ipsos molinos de riba in riba. Omnia ipsa mea ratione ad integrum quantum me competet inter meos heredes vobis atque concedimus1 et accepimus de vos precio que nobis bene complacuit III modios et quartario de centeno et uno modios in avere. Si aliquis homo vos proinde calumniare voluerit et in iudicio non potuerimus devindigare, liberam in Domino habeatis potestatem aprehendere de nos ipso precio duplato et insuper auri libras binas et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis XIº kalendas Setembris. Era MªIIª.

Godina cum filio meo Froila manus nostras (signum).

1 Repetido concedimus.