Dona Ximena Gutiérrez dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade
Pelaio, tódalas súas propiedades que enumera coa petición de ser
soterrada nel.
TC, fol. 41v.
In nomine Patris et Filii videlicet et Spiritus Sancti. Ego exigua et famula tua domne Exemena Guttierriz tibi pater Pelagius abba doctor monacorum monasterii Cellenove, quam cathedram dignitatis honorem presides per cuius manus ad honorem et sanctificationem sancti Salvatoris redemptoris mei locum supermemoratum esse dinoscitur constructum. Ego sana mente sanoque consilio desiderium meum in omnibus implere cupiens dum me dono divinitatis integra mentis sanitatem conspitio et humane condicionis fragilitatem per omnia metuens ne forte subitanea morte proventa desiderioque cordi meo sunt alligata implere non valeam, testamentum meum de omne hereditate tam de avorum quam etiam et parentum meorum condidi scrivendum dictavi, id est de monasterio Superato IIIIª integra quam mihi in portione venit inter meos heredes de avola mea Ermesinda Lupiz cum omnes suas testationes seu et hereditates. Et iacet in locum sub monte Tinea non procul a rivulo Minei et de Barbeiron que est villa laicale IIIIª integra, et de una villa que adiacet in Langulo et est prope vicina de monasterio sancta Maria de Cesaras IIIIª integra portione. In terra de Keirogas villa quam dicunt Pumares medietate integra quam abui de avolo meo Suario Gunsalviz et genitricis mei domna Santia, cum omnibus adiunctionibus suis et piscarias suas in rivulo Sile quam etiam aditio, et IIIIam de Tructesindi que sic evenit mihi in portione de avorum meorum. Et in villa de Liminares ad radicem quam inquiunt Infesta nostra portione IIIIª integra, et adiacet sub monte Olpeto discurrente aquas Sile, et de alia parte monte Roso. Quam testamentum meum volo ut valeat cunctis diebus post parte monasterii Cellenove, ut abeant exinde servi Dei temporale subsidium, et ego proinde ante Deum premium inconvulsum. Et de monasterio quos adiacet in terra de Abla
neta vocabulo sancta Tecla IIIIª integra, concedimus per hunc modum ut si cum heredes meos dividere voluerint et exinde servitium et hordinem monasticum abstulerint, ipsam IIIIam meam rationem integram post partem monasterii ubi corpus meum sepulturam traitur deserviat, sin autem indivisa steterit et hordinem secundum ut diximus cunctis diebus persteterit et servus Dei in cum degerint per meam absolutionem, et Dei sanctificationem integram illabatumque permaneat. Si quis vero, propinquis aut extraneis, hunc testamentum irrumpere maluerit, sit anathematus et cum Iuda Domini proditore lugeat penas inferni, et post partem regis exsolvat auri libras binas.
Factum testamentum IIe idus Martias. Era M C XXV.
Ego Exemena et Menendus Alvaroni vir meus quam per cuius consilium et adiutorium hoc factum meum facio, manus nostras iniecimus (signum).
Iohannis confessor Deum cfr. Munnio Arias cfr. Ariani abba cfr. Gaudilani abba cfr. Pelagio Petriz cfr. Ero Ovequiz cfr. Petrus presbiter cfr. Emilianus presbiter cfr. Erigus presbiter cfr. Iohannis cfr.
Afonso Menendiz ts. Vistremiro Petriz ts. Gundesindo ts. Gudesteo ts. Vimara ts.
Emundus qui notuit et cfr.