GMH/ÍNDICE A-Z

263
1096/ 11 / 11
Pelaio Petriz dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, pola súa alma e a da súa nai, unha tercia da súa herdade en Sabucedo.
TC, fol. 97r.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti qui est Trinitas in unitate et unitas in Trinitate perfecta regnantis in secula seculorum, in cuius nomine monasterium Cellenove dedicatum atque constructum nunc esse dinoscitur, et Petrus abbas cunctorum ibidem monacorum vitam sanctam degentium preesse noscuntur, et ut per eius auctoritatem et Deo adminiculante. Ego exiguus ac pusillus servus servorum Dei Pelagius, prolis Petriz, cum sum peccatorum mole depressus annuit mihi voluntas cordis ut propter remedium anime mee, tam et prodecessorem meam Eileuva Froilaz, donarem atque concederem ad suprataxatum locum vel ad servos Christi in eodem loco habitantes qui in vita sancta perseveraverint, hereditatem meam propriam quicquid habeo de comparato de Odrozia Vitiscliz et Docevita Vitiscliz pro meo pretio legitimo. Et fuit illa hereditas de comite domno Oveconi, et habet iacentia in loco predicto Sabuzi, tertia integra de tota illa hereditate per suos terminos antiquos cum omnia sua prestantia tam vaccas quam bubulcis, oves, kapras, quantum ibi potueritis invenire ad exitus obitum vero meum, ut habeat inde servis Dei temporale lucrum et nos ante Deum premium inconvulsum. Adicio etiam in tota mea hereditate in eas senaras vineis messis, si fuerint foris ex fructent eas de monasterii, et postea dimittant illas ad filiis vel neptis meis, et si inclusum evenerit ille panem et vinum accipiant eo. Itemque mulos, equus electus cum sellis frenis, lecti stramina plumazos et tapecia et vestimentis, uno vaso argenteo, IIos coliares, uno panno grecisco. Iustissima huius devotio mea firmetis, ut hac scriptura testamenti post parte monasterii plenam habeat firmitatem vel roborem in seculum seculi, et qui ille infringere voluerit propinquis vel extraneus, quisquis ille fuerit, anathema fiat et insuper pariet post parte monasterii auri libras binas.

Factum testamentum IIIº ydus Novembris. Era M C XXXIIII.

Ego Pelagius in hunc testamentum manum meam roboravi.

(1ª columna:) Prepositus Gaudilani cfr.- Prior Gundesindus cfr.- Petrus presbiter cfr.- Item Petrus presbiter cfr.- Milianus presbiter cfr.

(2ª columna:) Santius diaconus cfr.- Pelagius diaconus cfr.- Item Pelagius diaconus cfr.- Nunus subdiaconus cfr.- Alvaro subdiaconus cfr.

Martinus ts. Petrus ts. Pelagius ts.

Martinus indignus notuit et confirmavi (signum).