19
1170, marzo, 18. Tui.
O rei don Fernando II de León concédelles á sé mindoniense e ó seu bispo don Xoán (1170-1173) o castelo de Portela, que debería construírse de novo para que a igrexa o gozase perpetuamente.
A, perg. de 245 x 465 mm. Letra carolinxia.
B1, perg. de 205 x 380 mm.
B2, perg. de 240 x 495 mm. Ambos foron autenticados polo notario Fernán Domínguez.
C, papel.
(Crismón). In nomine Domini nostri Iesuchristi. Amen. Inter cetera que regiam magestatem decorare uidentur summa et precipua uirtus est sacra loca et religiosas personas diligere ac uenerari et eas largis ditare mu/neribus atque in prediis et possessionibus ampliare ut dando terrena adipisci mereatur eterna. Huius siquidem rationis intuitu ego domnus Fernandus Dei gratia Hispaniarum rex una cum uxore mea regina domna / Vrraca do Deo et ecclesie minduniensi et uobis domno Iohanni eiusdem loci episcopo et omnibus successoribus uestris castellum de Portela totum integrum per terminos et diuisiones suas nouas et antiquas cum quanto ibi ad ius regale per/tinet et pertinere debet. Et quia in presenciarum diruptum iacet auctoritate regie celsitudinis nostre idem castellum uobis de nouo construere mandamus. Ut ergo ab hac die et deinceps predictum castellum uos et omnes successores uestri possideatis / iure hereditario in perpetuum uobis et ecclesie uestre concedimus et presentis scripti pagina communimus pro remedio anime mee et parentum meorum.
Si quis igitur tam de meo genere quam de alieno hoc nostrum uoluntarium factum infringere temptauerit iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et cum Iuda Domini traditore in inferno sit dapnatus et pro temera/rio ausu regie parti et nostre tria milia morabitinorum persoluat et quod inualuerit in duplum reddat et hoc scriptum semper maneat intactum. Facta karta in tudensi ciuitate xvº kalendarum aprilis Era millesima c.c.viii eo/dem amno quo idem famosissimus rex domnus Fernandus uictoriosissime cepit regem portugalensem in Balaliozo regnante rege domno Fernando Legione Extremadura Gallecia et Asturiis. Ego domnus Fernandus Dei gratia Hispaniarum rex una / cum coniuge mea regina Vrraca hoc scriptum quod fieri iussi proprio robore confirmo.
(No centro, signo rodado do rei, cun león no interior do círculo e coa lenda: Signum Fernandi regis Hispaniarum).
(1ª col.):
Petrus Dei gratia compostellanus archiepiscopus confirmat
Johannes legionensis episcopus confirmat
Johannes tudensis episcopus confirmat
Johannes lucensis episcopus confirmat
Adam auriensis episcopus confirmat
(2ª col.):
Fernandus astoricensis episcopus confirmat
Gunzaluus ouetensis episcopus confirmat
Steffanus zemorensis episcopus confirmat
Petrus salamantinus episcopus confirmat
Petrus cauriensis episcopus confirmat
(3ª col.):
Comes Uregellensis aule regis maiordomus confirmat
Comes Gomes in Trastamar confirmat
Comes Rudericus in Sarria confirmat
Comes Petrus in Asturiis confirmat
Fernandus Roderici tenens turres Legionis confirmat
Garcia Ramiriz signifer regis confirmat
(Parte inferior):
Ego Petrus de Ponte domni regis notarius feci scribi confirmo
(Reverso):
N xx. M. vii n, 25. Priuilegium domni regis Fernandi filii Imperatoris de castello de Portela cum pertinentiis suis.