GMH/ÍNDICE A-Z

132
1091/ 06 / 04
Salvador Dataz e os seus fillos véndenlle a Tequilo a súa herdade na villa de san Miguel de Orga, no lugar chamado Paramios.
TC, fol. 50r.
In Dei nomine. Ego Salvator Dataz et filii mei Misino et Petro, tibi Tequilo in Domino semper salutem. Denique placuit nobis bone pacis voluntas ut faceremus tibi cartulam venditionis de hereditate nostra propria quam habui ego Salvator de parte de mea matre Genoureda. Do tibi inde sextam ab integro et unam casam integram quantum me competet inter fratres meos vel heredes ubicumque illam potueris invenire propter quod accepi de te pretium modios XVIIIº in pane et vino pannos et una vacca, et de ipso pretio aput vos nichil remansit indebito sed omne completum est. Et iacet ipsa hereditas in villa de Orga ubi dicent Paramios, vocabulo eclesie sancti Michaelis super rivulo Sorice, ita ut ab odierno die et tempore sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et in tuo sit tradita atque confirmata, habeas tu illam firmiter et cui tu illam relinquere volueris liberam in Dei nomine abeas potestatem. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, contra hanc cartula ad irrumpendum venerit vel venerimus quisquis ille fuerit qui te pro illa calumpniaverit pariat tibi vel voci tue ipsam hereditatem in duplo vel triplo. Et hec cartula plenum obtineat firmitatis roborem.

Facta kartula venditionis IIe nonas Iunii. Era M C XXVIIII.

Ego Salvator et filii mei in hanc kartulam venditionis manus nostras roboravimus.

Pelagio ts. Petro ts. Salvator ts.

Petrus presbiter qui notuit (signum).