GMH/ÍNDICE A-Z

178
11011101 / 08 / 02

Honega Fernández licet habitu religioso me ferente dóalle ó mosteiro de Celanova, pola súa alma e a do seu fillo Alvaro Díaz, a súa herdade en Barxa.

TC, fol. 62r.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, in cuius nomine et honore altare constructum esse dinoscitur quod nuncupant monasterium Cellenove. Nutu Dei et auxiliante eius nomina mihi Honega Fernandiz licet habitu religioso me ferente, annuit voluntas Dei ut pro remedio anime mee et filii mei Alvaro Didaci facerem scripturam testamenti in presentia abbatis domni Petri qui preest in cathedra honoris huius monasterii, de villa Varzena quam abeo de avorum et parentum meorum que iacet subtus monte Ervilia, discurrente rivulo de Molinos fluente in Mineo vocabulo eclesie sancti Salvatoris, et determinat per corrego de Avezan et deinde per mille ratello et suas piscarias in Mineo integras. Ita ut diximus pro animabus nostris ut abeant inde servi Dei temporale subsidium, et ego ante Deum et filius meus Alvarus Didaci premium repromissum. Servata tamen ratione ut teneam eam meditum in vita meam, alia vero media amodo et deinceps sit post monasterium, post discessum itaque meum integra illibataque post partem monasterii permaneat. Si quis tamen, quod fieri minine credimus, aliquis homo contra hoc testamentum violenter infringere temptaverit, sit anathematus et cum Iuda Domini lugeat penas inferni, et insuper pariat post partem regis vel iudicis solidos DC, et hec series testamenti plenam obtineat firmitatis roborem in seculum seculi.

Factum testamentum IIIIº nonas Augustas. Era M C XXXVIIII.

Ego Honega Fernandiz una cum filiis meis in hoc testamentum manu mea roboro.

Petro ts. Pelagius ts. Martinus ts.

Gemondus presbiter notuit.