GMH/ÍNDICE A-Z

366
1012/ 02 / 23
Kagito e a súa muller, e Ermegundia e Ariastre véndenlle ó frade Munio diversas propiedades.
TC, fol. 135v.
In Dei nomine. Ego Kagito et uxor sua Cenosensa et Ermegundia et Ariastre vobis frater Munioni, placuit nobis bone pacis et volumtas nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut venderemus vobis iamdictis frater Munioni sicut et vendimus agro nostro proprio que fuit de frater Mandulfo quomodo se levat de aqua de rio et inde per illo castanario que fuit de Ligo et inde per succo de Melito et fere in succo de illos de Mandones ipso agro ab integro extra VIIIª de Boloi, et de illo ameneto duas tercias integras et de illo castanario de medietate VII rationes integras pro que accepimus de vos precio pro ipso agro et ipso ameneto et ipsa castanaria inter panem et vino modios II et III almutes que nobis bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito. Et ego Ermegildia et Ariastre vendimus vobis laria de terra qui iacet iuxta illo rio ubi dicent Lavandaria et feret ad illa fonte et de alia parte in succo de Piniolo de ipsa larea III rationes integras. Et alia larea qui iacet super casa de Fredenando comodo conclude per illo vallato estra ratione de Beloi et casare de illo castania. Et accepimus de vos precio in panem et vino modio I et sestario I et almute que nobis bene complacuit et de ipso precio nichil remansit indebito, ita ut de hodie die vel tempore sit ipsa larea de iuri nostro abrasa et in vestro sit tradita adque confirmata teneatis et possideatis iuri quieto vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit que in iudicio non potuerimus devindicare vel auctorgare quomodo prendatis de nos ipsas terras et ipso ameneto, et ipsa castanaria duplatas vel quanto ad vos fuerint melioratas et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis VII Kalendas Marcias. Era MªL.

Cagito et uxor sua Senosenda, et Ermegundia et Ariastre in hanc cartula vendicionis manus nostras roboravimus (signum).

Qui presentes fuerunt, id est Cadenio ts. Guandilla ts. Didago Sendiniz ts. Vegila ts.

Gaudinas notuit.