1220/05/16. Santiago de Compostela.
In nomine Domini nostri Ihesu Christi, amen. Ego domnus Christoforus, monasterii de Antealtaria abbas, vna cum omni eiusdem monasterii monachorum comuentu (sic) et uox nostra, vobis domno Johanni Marino, militi, omnique uoci uestre grato animo et bona uoluntate facimus cartam uendicionis de vna VIª integra de toto illo casale de Ponte de Pias, que VIa est de uoce de Candu. Hanc igitur nostram supradictam VIam prenominate hereditatis scilicet ex riuo de Oronia usque ad Taras per illos uidelicet terminos de Candu usque ad ecclesiam Sancti Martini de Oronia per ubi uidelicet uadunt terminos de Candu que est in concurrencia Sancti Tirssi; quantum uidelicet pertinet ad istam VIam vobis integra vendimus et libere ac firmiter concedimus cum omnibus suis directuris et bonis eidem hereditatis pertinentibus, intus et extra, id est montibus, fontibus, agris, arboribus, casis, casalibus, (...) et per ubi uadit uox supradicte VIa tam prope quam longe pro precio quod (...) complacuit , id est solidos D de forte monete Sancti Jacobi cum placabili ro- // -bore et tam de precio quam de robore nichil remansit apud uos indebito ad soluendum. Ab hinc igitur habete predictam nostram VIam de iamdicta hereditate que est de uoce de Cando preter inde decimum ecclesie predicte Sancti Tirssi quod sit suum; possidete omne uelle uestrum de ea usque in secula seculorum, facite quantumcumque uidelicet nos in predicto casali habemus et habere debemus et pro nostra directura uendicare potuerimus. Siquis ex parte nostra aut ab extranea contra hoc scriptum ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit pectet supradictam hereditatem duplatam et insuper solidos mille supradicte monete, et hoc scriptum sit semper firmum.
Facto scripto huius uendictionis die XVIIº kalendas junii sub era Mª CCª Lª VIIIª.
Nos iamdicti in hoc scripto manus nostras roboramus.
Q.p.f.: Ego Christoforus de Antealtaria abbas, conf. Petrus Cachinus de Fagiariis, conf. Johannes Didaci, carpentarius de Campo, conf. Petrus Fernandi, carpentarius, conf. Johannes Iohannis, conf. Martinus Petriz dictus Infans, conf. Petrus Cresconiz, prior, conf. Petrus Pelaiz, confirma.
Ego Pelagius Martini, clericus, publicus notarius compostellanus juratus scripsi in ciuitate Sancti Jacobi.