1201/04/29.
Carta de uilla de Bauenzo.
In Dei nomine. Ego Maria Pelaiz et Johannes Pelaiz et sobrino nostro Johanne Pelaiz et omnis uox nostra, et Marina Petri et frater eius Petrus Petri dictus de Deo et omnis uox nostra tibi Petrus Pelaiz dictus Falcon et omnique uoci uestre in Deo salutem, amen. Placuit nobis pro bona pacis et nostra fuit uoluntas ut faceremus uobis cartam uendicionis de hereditate nostra propria que habemus de auolencia et de ganancia in terra Ameia sub monte Siam discurrente ripa Saris sub aula Sancti Juliani in loco predicto in uilla Bauenzo, et est ipsa hereditate de nostra abolencia de vna quinta quarta, et de vna VIIIa quarta de toto ipso casal de Auterio; vendimus uobis casas, casales, hereditates et plantatos et cetera, pro precio quod de uos recepi, id est monete regis firmiter solidos XVII que nobis et uobis satis complacuit, et de precio apud uos non remansit in debita ad soluendum, a modo habeatis uos et omnique uoci uestre per cuncta secula. Et si aliquis homo de nostra uel de extranea ad hoc nostrum factum ad irrumpendum uenerit uel uenerimus pariat istam hereditatem duplatam uel triplatam, et insuper pariat solidos XXXa; et cartam istam semper stet in robore.
Facta carta uendicionis in era Ia CCa XXXa VIIIIa et quotum IIIo kalendas maii.
Nos iamdicti et uoci nostre in anc kartam uendicionis manus nostras.
Q. p. f.: Froyle Martini, conf. Petrus Afonso, conf. Petrus Iohannis, conf. Didacus Paradisi, conf. Didacus Petri, conf. Martinus Petri, conf. Petrus Petri, subdiaconus, conf.
Francus, diaconus, qui notuit pro memoria.