GMH/ÍNDICE A-Z

370
1153/05/15.

Fernando Fernández e os seus irmáns véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos as súas herdades nas vilas de Alfonsín e Cornanda, en Sta. María de Cornanda, por seis soldos mergulienses.

B.- Tombo, f. 112v.

Carta de Fernando Fernandi de hereditate de Cornanda et de Fonsin.

In Dei nomine. Ego Fernandus Fernandi et omnes fratres mei tibi abbati Pelagio Sancti Iusti et omnibus fratribus in Domino eterna salute, amen. Placuit mihi et mea fuit uoluntas ut facerem tibi abbati Pelagio Sancti Iusti kartulam uendicionis de hereditate mea propria que habui de matre mea Marina Martinci in villas que uoccant Cornanda et Affonsin subtus monte Luania discurrente fluuio Maior sub aula Sancte Marie; et ipsam hereditatem comparauit eam Yriu de Munio Fradeice. Do uobis illam hereditatem atque concedo per suos terminos antiquos per ubi eam potueritis inuenire intus et foris pro me et pro fratribus meis pro que accepi de uobis precium solidos VI de merguliensis, et de precio apud uos nichil remansit indebito. Ita ut de hodie die et tempore de iure, et cetera. Habeatis eam usque imperpetuum et faciatis de illa que uestra fuerit uoluntas. Sed si aliquis ex parte mea uel de extranea hanc kartulam irrumpere temptauerit, quod fieri non credo, quisquis fuerit pariat uobis illam hereditatem duplatam et insuper La solidos.

Facta kartula uendicionis in era I C LXL I et quotum idus madii.

Ego Fernandus pro me et pro fratribus meis in hac kartula manus meas.

Q. p. f.: Petrus, ts. Martinus, ts. Pelagius, ts.

Munio, presbiter, qui notuit et conf.