GMH/ÍNDICE A-Z

69
1159/08/05.

Dona Tigria Nezanci, seguindo as disposicións testamentarias do seu marido,  Froila Sarracéniz, dóalle ó mosteiro de Toxos Outos unha herdade na vila de Vara, en San Cosme de Outeiro. Dona Tigria, que debía te-la herdade durante a súavida, dóalla agora ó cenobio e a cambio este daralle anualmente unha serie de cousas que se especifican.

B.- Tombo, f. 42r.



Carta de villa de Vara de Froyla Sarraceni.

In Dei nomine. Ego Tigria Nezanci et filii mei et filie mee in honore Dei omnipotentis et beatissime uirginis Marie atque sanctorum martirum Justi et Pastoris et omnium sanctorum facimus testamentum similiter et karta de hereditate nostra quam habemus ex parte uiri mei Froyle Sarraceni ad monasterium Sancti Justi; ipse enim uir meus supradictus dedit hanc hereditatem mihi tali conditione ut eam in uita mea tenerem et ad obitum meum pro remedio anime mee et sue darem quod et libenter facio testamentum inde faciens ad supradictum monasterium Sancti Justi pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum et pro beneficio quod mihi ex ipso faciunt monasterio in uita mea, scilicet annuatim unum modium panis et unum sextarium de castaneis pisadis et XII congros et lac unius uace et cum neccesarie fuerit sagiam de grisen et ceramen de grisem et soculares, et post obi obitum (sic) meum sepeliant me in ipso monasterio et orent pro me. Et est ipsa hereditas in villa Vara sub aula Sanctorum Cosme et Damiani in valle Gentinis discurrentibus fluuiis Tamare et Boronia. Et sciendum quod omnes alias hereditates quas habeo tam de auolentia quam de ganantia et ex parte uiri mei dimitto ad meos filios et mando excepta inde prefata hereditate integra quam ad prefatum monasterium do, mando atque concedo et ad fratres in eo commorantes per ubi eam potuerint inuenire intus et foras quantum ego et filii mei et filie in prefata villa uisi sumus habere sicut in nostris resonat cartis, et faciant ex ea que eorum uoluerit uoluntas. Sed si aliquis nostra ex parte uel extranea contra hanc nostram uenerit seriem pariat ipsam hereditatem duplatam et insuper solidos mille et insuper sit maledictus et cum Datan et Abiron luat inferni penas.

Facto testamento in era Ma Ca LXLa VIIa et quotum nonas augusti.

Nos supradicti in hoc testamento propriis cum manibus roborem iniecimus.

Presentibus his testibus: Petrus, ts. Pelagius, ts. Johannes, ts. Martinus, presbiter, conf. Petrus, presbiter, conf. Arias, presbiter, conf. Martinus, magister meus, conf.

Munio, presbiter, qui notuit et conf.