GMH/ÍNDICE A-Z

756
1169/01/10.

O presbítero Diego Eáns dóalle a don Munio Eáns, monxe de Toxos Outos, unha sexta parte da igrexa de Sta. María de Caamaño, a metade da súa herdade nas vilas de Esparrelle e Caamaño e en tódolos lugares da freguesía de Caamaño, a cuarta parte do que el e os seus irmáns teñen na igrexa de Sta. Mariña de Xuño e tamén a súa herdade nas vilas de Sieira, Bianis, Xuño e Laranga.

B.- Tombo, ff. 186v-187r.

De ecclesia Sancte Marie de Calamanio. Carta de VIa ecclesie.

In Dei nomine. Ego Didacus Iohannis, presbiter, vobis patri meo spirituali domno Munioni Iohannis et fratri monasterii Sancti Iusti in Domino Deo eternam salutem. Placuit mihi et mea fuit uoluntas ut facerem uobis kartam imperpetuum ualituram de mea hereditate quam habeo per mandacionem de tio meo Didaco Ascarici, presbitero, et de alia mea hereditate quam habeo de mea auolencia in territorio Pistomarchos sub montibus Grayadi et Burleo currente per medium flumine Siaria intrante in mare. Dono siquidem uobis atque concedo vnam VIam integram de tota ecclesia Sancte Marie de Calamanio cum omnibus suis directuris et appendiciis que ad ipsam ecclesiam pertinent uel pertinere debent per suos terminos et loca antiqua ex petra furada usque ad flumem Siariam et casas et plantatos et uineam et arbores et quicquid a me ibi pertinet. Quam uidelicet VIa mihi mandauit tio meus Didacus Ascarici, presbiter, sine aliis parentibus meis qui habuit eam de auolencia patris sui Ascarici Nezani, et postea mandauit eam mihi sub tali condicione ut tenerem unum annale pro eo et in tota uita mea orarem semper pro eo et pro suis parentibus, et postea relinquere ipsa VIa ad talem clericum qui semper oraret pro eo uel ad talem locum ubi semper orarent pro eo sicut totum in sua mandacione resonat. Do etiam uobis in ipsa ualle de Calamanio medietatem de tota alia mea hereditate laicaria quam hab<e>o ex mea auolencia in // villa Ysparrele et in uilla Calamanio et in totis aliis locis que sunt sub aula prefate ecclesie Sancte Marie de Calamanio, et aliam medietatem mando ad filios de meo soprino Petro Arie. Dono etiam uobis et concedo quartam de nostra porcione quam ego et germani mei habemus in ecclesia Sancte Marine de Iunio ex nostra auolencia et ganancia cum totis suis directuris que ad eam pertinet intus et foris sicut nobis euenit in nostra colmelacione inter ipsos congermanos, et similiter dono uobis meam porcionem de aliis nostris hereditatibus laycalibus quas cum meis germanibus habui in uilla Siaria et in Bianes et in Iunio et in Laranga et in ceteris locis ubi nostra uox uadit cum quanto aprestitum hominis est in totis supradictis hereditatibus, et cetera. Sed si aliquis homo de mea parte uel de extranea contra hoc uenerit, et cetera, sit maledictus et excomunicatus, et cetera, et insuper pariat solidos D.

Facta carta donacionis era Ma CCa VIIa et die IIII idus ianuarii.

Ego Didacus, et cetera.

Q. p. f.: Petrus Didaci, ts. Didacus Balesta, ts. Petrus Scacha, ts. Didacus Petri, ts. Johannes Cresconii, ts. Gudesindus Muniz, ts. Munio Didaci dictus Prior, conf. Fernandus, presbiter, conf. Petrus Michaelis, conf.

Munio, presbiter, qui notuit.