GMH/ÍNDICE A-Z

449
961/ 07 / 12
Rekaulfo véndelle ó diacono Kintila a cuarta parte do agro que o seu pai labrara no monte antigamente chamado Valle Adaulfi, e que nos tempos da redacción do diploma chámase Cerserelio, sito entre Sanbade e Boimorto.
TC, fol. 153v.
In Dei nomine. Ego Rekaulfo placuit mihi atque convenit sano animo et sana mente nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut vobis iamdictus Kintila diaconus ut venderem tibi sicut et vendo quarta portione integra in agro quos arrupuit avius meus Rekaulfo in loco predicto ubi dicent Valle Adaulfi seu et ratione de mater mea Aragunti quanta illa competet inter suos iermanos omnia tibi vendo atque concedo per omnes suos terminos per ubi illa potueritis invenire in illo monte ubi dicent Valle Adulfi quod nunc vocatur Cerserelio qui est inter villa Sanbadi et Boimorto et accepi de te precio vaka colore brakada que mihi bene complacuit, et de ipso precio apud te nichil remansit indebito, ita ut de hodie die et tempore sit ipsa quarta de ipso agro et illa ratione de illo monte de iuri nostro abrasa et in tuo iure tradita atque confirmata habeatis, adeatis, iuri quieto vindicetis vos et omnis posteritas vestra firme. Si quis sane quod fieri non credo aliquis homo de iermanis meis aut de propinquis vos proinde calumniaverit, liberam in Dei nomine habeas potestatem adprehendere de nos ipsum quod supra taxatum est duplatum vel quantum ad vos fuerit melioratum et insuper auri libras binas et vobis perpetim habiturum.

Facta kartula vendicionis die quarto idus Iulii. Era DCCCCLXLVIIII.

Regaulfo in hanc cartula vendicionis quem fieri volui et relegendo cognovi, manu mea confirmante.

Sendulfo presbiter Ermegulfi feci. Emilo de Cenisa ts. Kintinus presbiter de Sancto Acisilu ts. Centi ts. Miron ts. Vimara Dalmaz ts. Ermulfo Germiadiz ts.

Gonterigu Armariz scripsit.