GMH/ÍNDICE A-Z

523
1005
O monxe Quendulfo dóalle ó mosteiro de Celanova a quinta parte dunha viña en san Martiño de Domes.
TC, fols. 179r.-179v.
In Dei nomine. Ego Kendulfo monaco, vobis patri domno Manillanem abba et preposito vestro domno Cresconio et fratres vestri de locum domni sancti Salvatoris de sciterio Cellenove. Obinde placuit nobis bone pacis et volumtas, sano animo integroque consilio, spontanea nostra volumtas, ut iam supranominatos iam prefatos meos domnos, domno Manillanem et domno Cresconio preposito sive et fratres vestri Sancti Salvatoris, facio vobis kartula de vinea mea propria / que manibus meis fundavi in omnique giro, quomodo iacet conclusa; concedo vobis de ipsa quinta integra, et iacet ipsa vinea in loco predicto, in villa quod nuncupant Domen in territorio Bubalo, subtus monte Leporario, super flumine Sorice, iusta vocabulo sancto Martino, concedo vobis ipsa Vª integra; ita ut de hodie die et tempore sit ipsa Vª de ipsa vinea de iuri meo abrasa et in iuri et dominio sit tradita atque confirmata, et vobis perpetim habitura. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hanc cartula ad inrumpendum venerit vel venerimus, que in iudicio vindicare non valuerimus tunc habeatis vos licentiam aprendere de nos ipsa Vª duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Facta cartula era et quotum quater dena IIIª post Milesima.

Quendulfo monacho in hanc cartula manus nostras (signum).

Qui presentes fuerunt: Sandus decanus ts.; Florentio ts.; Gontoi ts.;

Fidelis hacsi indigno scripsit.