TC, fol. 115v.
In nomine sancte et individue Trinitatis qui est Patris et Filius et Spiritus Sanctus, in cuius nomine monasterii Cellenove constructum esse dinoscitur, ubi ego umillima et Christi ancilla Guntina una cum sobrino meo Munnio Ruderici in vice et persone genitoris mei Teroni per cuius ordinationem et dispensationem eius hec testamentum ad loci prephati pro anima eius et nostras facimus, in presentia Petri abbati qui hunc locum regiminis digno honore preest, damus et concedimus sicuti iam diximus hereditate id est Castellanos, subtus mons Aquilonias vocabulo eclesie sancto Martino, discurrente rivulo Porcaria, cum omnibus adiacentiis suis ab integro sicuti eam obtinuit Teronius Froilaz per suis limitibus prioris et terminis antiquis, et de illa eclesia de sancto Martino medietate. Ratione tamen servata ut ego Guntina teneam ea in vita mea, post discessum vero meum revertatur ad monasterii pro animabus sicuti superius commemoravimus. Aliter si fecerimus ut enim in parte extranea amodo dederimus aut suppositum qualibet iusserimus ut monasterii Cellenove illam careat, quisquis fecerit aut fecerimus que pariat vel pariemus in mille solidus, etiam super per potentiam seniorum monasterii Cellenove ipsa hereditate requiratur. Et quisquis eam per forcia aut vim virtutis eam abstraere a loco sancto voluerit, sit excomunicatus et in diem iudicii Domini nostri Ihesu Christi sit comdemnatus et habeat partem cum his qui vocem Domini audituri digni non fuerint.
Factum testamentum VIº kalendas Augusti. Era M C XXVIIII.
Ego Gontina et sobrin\o\ meo Munnio, in hec testamentum vel placitum manus nostras roboramus.
Ego Petrus abba talis decreta a me est factum in hac paginola, constitutum ut omnes successores mei qui post me advenerint ad Monnio Ruderici honorem a monasterio Cellenove prebeant, obtum si illi venerit officii sepulture per manus sanctorum fratrum tradatur fragilitas vel imbecillitas corporis si illi acciderit curetur.
Fernando Iohannes cfr. Munnio Alvariz cfr. Menindo Vimaraz cfr. Prepositus Gaudilani cfr. Munio Arias cfr. Arias Aloitiz cfr. Iohannes presbiter cfr. Milianus presbiter cfr. Petrus presbiter cfr. Pelagius diaconus cfr. Iulianus diaconus cfr. Benedictus diaconus cfr.
Vimara ts. Menindo ts. Petro ts.
Iemondus notuit.