GMH/ÍNDICE A-Z

377
996/ 01 / 19
Os irmáns Aderico e Oderico, xunto coas súas mulleres e fillos, véndenlle ó prepósito Cresconio a súa herdade en Rabal.
TC, fol. 140v.
In Dei nomine. Ego Aderico et uxor mea Arcedonia et filiis meis nominibus Quintila sive et iermano meo Oderico et uxor mea Columba sive et filia mea Godegeva vobis frater Cresconio. Obinde placuit nobis bone pacis et voluntas nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit voluntas ut faceremus vobis iam supranominati frater Cresconius cartula vendicionis de omnem nostram hereditatem quem habuimus de pater nostro Ruderico et mater nostra Godegeva ipsa hereditate ab integro quantum me competet inter meos iermanos in villa quod vocitant Ravanal, super rivulo Arnogia subtus monte castro Pelosino vineas, pumares, ceresares, figares, amexinares, devesas, terras, arbores frcutuosas vel infructuosas, aquis aquarum, exitus montium, accessu vel regressu, petras mobiles vel inmobiles extra pomare qui est sub illa fonte de Contensa et proinde accepimus de vos precio in bene aderatum in panem, in pannos, in bibere, precio sub uno modios X et V que nobis bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito, ita ut de hodie die vel tempore sit ipsa hereditate de iuro nostro abrasa et in vestro iure vel dominio sit tradita adque confirmata et vobis perpetim habituri.

Facta cartula vendicionis XIIII kalendas Februarias. Era MXXXIIII.

Aderico et uxor mea Arcedonia et filia mea Quintila manus nostras roboramus (signum). Oderico et uxor mea Columba et filia nostra Godegeva manus nostras roboramus (signum).

Qui ubi fuerunt presens:1

1 A lista de confirmantes foi riscada: Frater Sambata ts. Mundino ts. Mandino ts. Frater Ranemiro ts. Nunna ts. Arias ts. Frater Guntino ts. Egila ts Teodemiro ts Frater Fagildo ts. Kedemiro ts. Gundisalvo ts.