1198/05/31.
Carta de Johanne Fernandi de XII ecclesie de Oruogo.
In Dei nomine. Ego Johannes Fernandi et filii et filie mee et omnis uox mea et soprinus meus Petrus Petri vobis domno Petro, monasterii Sancti Justi de Altis Togis abbati, et omnis conuentui monachorum eiusdem loci in Domino Deo eterno salutem, amen. Placuit mihi per bonam pacem et mea fuit uoluntas ut facerem uobis sicut et facio cartulam uendicionis et textum scripture firmitatis imperpetuum ualituram de illa mea porcione de ecclesia Sancti Petri de Oruogo, scilicet duodecimam integram cum omnibus adiunctionibus et cum media de ipsa casa quam fecit auunculus meus Froyla Iohannis, presbiter, quam ecclesiam habui ego Johannes Fernandi de auo meo Pelagio Froylat; et est ipsa ecclesia in terra de Valeyron subtus monte Luanie discurrente riuulo Vaza. Et accepi de vobis precium scilicet duas marchas et dimidiam, et de precio aput uos nichil remansit indebitum. Ita igitur ecclesia ista de iure meo ex hodie sit abrasa et in iure et dominio uestro tradita atque confirmata, et ea firmiter habeatis et semper de ea uelle uestrum faciatis. Siquis autem homo tam de propinquis meis quam de extraneis contra hoc meum uoluntarium factum ad irrumpendum uenerit uel uenire temptauerit pariat uobis ipsam hereditatem duplatam et insuper pariat uobis uel uoci uestre marchas Ve; et uobis sit perpetim possidenda.
Ego Johannes Fernandi et soprinus meus Petrus Petri et filii et filie mee et
omnis uox mea in hac kartula quam fieri iussimus propriis manibus roboramus.
Q. p. f.: Pelagius Pelagii, ts. Martinus Fernandi, ts. Fernandus Sebastiani,
ts. Rudericus Sebastani, ts. Fernandus Cresconii, presbiter, conf. Pelagius, presbiter
de Leeronio, conf. Johannes Ordonii, clericus de Orgildi, conf.
Facta cartula uendicionis sub era Ma CCa XXXa VI et quotum pridie kalendas
junii.
Ordonius Pelagii qui notuit et conf.