GMH/ÍNDICE A-Z

19
1192/05/11. Santiago de Compostela.

Afonso Rodríguez, a súa muller e os seus fillos dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos as vilas de Porto, Porto Tousindi e Porto Seilán, en S. Xián de Tarás.

B.- Tombo, f. 12rv.

CHRISTUS. Mvltipliciter multiplex misericordia Dei per plurimum uoluit  honorari genus humanum dum cuique mortali largiri dignatur vt ex temporalibus  rebus celestia regna mercari ualeat et ex transitoriis sempiterna percipere dicente  ipso Domino per angelicam uocem fiducia magna erit coram summo Domino Deo  elemosina omnibus eam facientibus quod in euangelio quicumque dederit calicem  aque frigide tantum in nomine meo non perdet mercedem suam; quocirca ego  Affonsus Ruderici et uxor mea domna Maria Froille cum filiis et filiabus nostris qui  nati sunt uel qui nati fuerint uel omnis uox nostra misericordiam Dei deuota mente  considerantes modumque fragillitatis humane attendentes ac pauentes utrumque  diem iudicii in nomine sanctum Saluatoris Dei et honore sancte Marie semper uirginis  et sancti Justi atque omnium sanctorum, vobis domno Petro, Dei dignatione  // monasterii Sancti Justi abbati, omnique conuentui monachorum eiusdem monasterii  tam presencium quam futurorum qui ibi regularem ordinem sancti Benedicti  obtinuerint pure corde et uno consilio, donamus uobis per testamentum firmiter  factum imperpetuum ualiturum villam de Portu et portum Tousindi et portum Sailam  cum omni uoce sua per ubicumque inuenire potueritis per suos terminos et  diuisiones antiquas, scilicet per aquam de Linares et per uillam de Curu et per terminos  ecclesie Santi Juliani de Taras et per fontem de Villardigu et finitur in fluuio  Tamaris, que est in territorio Gentinis prope aulam Sancti Juliani de Taras subtus  monte Pineyroo, discurrente fluuio Tamaris. Quam uillam uobis damus et concedimus  quantum ibi habemus tam de patrimonio quam et de ganancia et etiam quamtum  in eadem villa acquirere potuerimus et totam uocem suam in omnibus villis et  agris qui sunt sub signo Sancti Juliani damus uobis cum omnibus suis directuris,  cum casis et casalibus, arboribus omnium generum, exitibus et regressibus, montibus  et fontibus, pratis et pascuis, et cum quanto adprestituum hominis est; ita quod  ex hodierno die et tempore de iure nostro sit remota uestroque iuri ac dominio sit  tradita atque confirmata iure hereditario, ab hinc possideatis habeatis uos et successores  uestri imperpetuum et nunquam detis illam in prestimonium alicui. De qua  villa ganauimus IIIIª nostro proprio precio de Manrrico Ruderici et tres quartas  tenemus in pignore pro solidis Dtis de Roderico Ruderici, et quomodo melius de  ipsa subpignoratione facere potuerimus sit pro uobis vos autem faciatis uineam in  ipsa hereditate.

Siquis tamen propincus uel extraneus siue aliqua intromissa persona hanc  nostram donationem quam libera mente et propria uoluntate ob remedium animarum  nostrarum facimus aliquam calumpniam inferre temptauerit nisi cito humiliatus  ad uos proferens emendationem uenerit, in primis Dei omnipotentis et perpetue  uirginis Marie atque omnium electorum Dei maledictionem recipiat et cum  Datham et Abirom in inferno penas luat et pariat ipsam uillam duplatam aut triplatam  et insuper ipsi monasterio pro temerario ausu solidos tres mille exsoluat; et hoc  testamentum semper sit firmum.

Facto hoc testamento die Vº idus maii in era Mª CCª XXXª.

Nos supranominati Adefonsus Ruderici et uxor mea domna Maria Froyle in hoc testamento quod fieri iussimus manus nostras.
Q. p. f.: Signum domni Adefonsi Ruderici. Signum domne Marie Froyle.  Pelagius Arie, miles, conf. Fernandus Didaci, miles, conf. Johannes Fernandi,  miles, conf. Matheus Mathei, conf. Abbatinus de Vico Nouo, conf.

Suerius Pelagii, notuit.