1252/01/06.
Testamentum domni Pelagii Didaci, militis, de hereditate de Coagia in terra de Oeste.
Era Ma CCa LXLa et quotum VIIIº idus januarii. Notum sit omnibus quod ego domnus Pelagius Didaci, miles, mando si de hea graui infirmitate detenta me mori contigit, mando quomodo, et cetera. In primis mando corpus meum sepellire in monasterio Sancti Justi de Togis Altis, et mando ibi mecum vnius armento et solidos X super mea sepultura. Ita mando ad ipso monasterio omnia mea hereditate de Coagia pro integra de meas malefeytorias et pro animas cuius fuit habere quod ego forciaui, et cetera. Ita mando a Sancti Justi omnia moa hereditate de Saa et de Chocella, et cetera. Et hec super omnia dico et hoc testo amicis uel inimicis et qualiter compleuerit sit benedictus et qualiter mutauerit sit maledictus cum Datan et Abiro iacet in laqueum inferni et insuper pectet uoci regi solidos D; et manda semper in suo robore permanente.
Q. p. f.: Rudericus Petri, presbiter, magister eius. Petrus Roderici, Fernandus Cotalaia, totis presbiteris. Petrus Muniz, clericus. Johannes de Ferreyros, leuita. Johannes Uello de Deeyra. Johannes Mourique. Afonsus Iohannis de Ualos.
Ego Munio Moogo, notarius concilii juratus, interfui et scripsi.