GMH/ÍNDICE A-Z

478
1175/05/11.

Munio Sarracéniz e a súa muller, Sancha Pérez, cos seus fillos cambian unha terceira parte da vila Vilachán, na freguesía de S. Vicente de Augas Santas, co mosteiro de Toxos Outos pola parte que este ten na torre da vila de Xallas, no casal de Xoán, en Sta. María de Urdilde.

B.- Tombo, ff. 134v-135r.

Carta de concambio de dicto Munione Sarraceni de IIIa integra de dicta Villa Plana.

In Dei nomine. Ego Munio Sarracenici et uxor mea Sancia Petriz et omnes filii et omnis uox nostra vobis domno abbati Petro monasterii Sancti Iusti et ceteris fratribus uestris in Domino eternam salutem. Placuit nobis et nostra fuit uoluntas ut faceremus uobis cartam concambiacionis de hereditate nostra propria quam habemus de ganancia de patre nostro Sarraceno Muniz et de matre nostra Ermesenda Muniz in territorio Luania sub monte Meda currente riuulo Traua sub aula Sancti Vincencii de Aquis Sanctis in Villa Plana de Insula, damus atque concedimus uobis vnam terciam integram de tota ipsa Villa Plana quam ganauit pater noster Sarracenus Muniz de Pelagio Gudesindiz et de uxore sua Guyna Petriz sicut in sua carta resonat, et si plus ibi habemus de aliqua parte totum damus et concedimus uobis cum quanto ad ipsam villam pertinet intus et foris per suos terminos antiquos. Et uos datis nobis pro ista hereditate aliam uestram hereditatem in concanbiacionem quam habetis in villa Jalles pro meo jermano Arias Sarrazenci in kasale quod dicitur de Iohane sicut est populata cum suis directuris sub aula Sancte Marie de Orgilde. Siquis uero illam quam uobis damus in aliquo tempore uobis calumpniauerint de nostra parte uel extranea pariat uobis illam duplatam et insuper solidos C, et semper ista concambiacione in suo robore permanente.

Facta carta concanbiacionis in era Ia CCa XIIIa et quotum Vo idus maii.

Ego Munio Sarrazenci et uxor mea Sancia Petriz hanc kartulam manibus // nostris. Ego Munio Sarrazenci roboro cum mea manu.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Johannes, ts. Pelagius Sarrazince, conf. Fernandus Sancii, conf. Ordonio, presbiter, conf. Pelagius, clericus, conf.

Munio, presbiter, quod notuit et conf.