GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

432
983/ 06 / 13
O bispo Xoán véndelle ó seu temtori Ximeno unha viña no lugar chamado Spino en terras zamoranas.
TC, fol. 150r.
In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Hec est cartula vendicionis seu emptionis quos facere volui ego Iohannes Dei gratia episcopus tibi temtori meo Scemeno salutem. Placuit mihi sano animo integroque consilio ut venderemus tibi sicut et vendimus vinea mea propria quos dignosco abere in locum predictum quos vocitant Spino, habet ipsa vinea in oriente vinea de Moldomi occidente vinea de Abdumelki septentrionem vinea de domna Basilissa meridie vero kalle discurente. Vendo tibi ipsa vinea in aderato et precio definito quantum mihi bene complacuit id est solidos XVI et de ipso precio apud vos nichil remansit indebitum ut de hodie die et tempore sit ipsa vinea de meo iure abrasa et tibi iuri quieto tradita vel confirmata. Si quis aliquis homo te inquietare venerit an ego an aliquis quis fuerit et ego per iudicio vindicare vel auctorgare non valuero, quomodo pariem tibi ipsa vinea duplata vel quantum ad te fuerit meliorata et tibi perpetim habitura.

Facta cartula vendicionis notum die ipsius idus Iunii. Era vicessima prima super Mª.

Ego iamdictus Iohannes Dei gratia, qui hec benedictionem feci et manus proprias roboravi. Sub Christi nomine Iohannes Dei gratia episcopus cfr (signum).

Sistebutus diaconus hic preses fui. Adrianus presbiter ts. Temam ts. Veremudus ts. Stephanus presbiter ts. Kazem ts. Alaz ts. Zaalon ts. Abdalla presbiter ts. Kazam presbiter ts.