GMH/ÍNDICE A-Z

77
1050/ 11 / 11
Pelaio Alvariz dóalle a Celanova e ó abade Arián, a cuarta parte da súa villa de Dornelas -que conseguira tras unha permuta cos frades de San Miguel de Castro- da que Celanova xa tiña outra parte.
TC, fols. 30v. - 31r.
In nomine sancte et vere Trinitatis que est sanctitas Patris et Filii atque pariter Spiritus Sancti, Trinitas indivisa que numquam erit finienda per cuncta evum et in eterna secula seculorum amen. Dubium quidem non est sed a plurimis manet notum atque compertum, eo quod fuit villa de Dornellas de ganantia de Oduario Mitiz et de suo uxore sua domna Argeoni medietate de ipsa villa. Et posthec venit in portione ad filios suos nominibus Nunno Oduariz et Ovecco Oduariz, et testavit Nunno Oduariz illa sua quarta ad domum Domini Sancti Salvatoris et monasterii Cellenove pro remedio anime sue. Et illa alia quarta testavit suo germano Ovecco Oduariz ad sanctum Michaelem de Castro Bertamiri, sic pro remedio anime sue. Et abebat ibidem suus congermanus Pelagius Alvariz suam villam de Ferrarios prope ipsam domum sancti Michaelis. Et fuit de consensu de ipsos fratres et de ipso Pelagio Alvariz qui audivit ipsos fratres Deum deprecare ut integrasset illis domnus alia quarta, et Deo auxiliante misit ipsum bonum Deus ad ipsum Pelagium Alvariz, ut dedisset ipsam sua villa de Ferraios pro ipsa quarta de Dornellas et integrasset illam medietatem ad ipsum sanctum locum pro remedio anime sue, sic quomodo et fecit et contramutavit ipsam villam cum ipsos fratres et accessit unus ad alios, ipse Pelagius Alvariz villa de Dornellas ipsa quarta, et illos fratres de sancto Micaheli villa de Ferrarios integra que est magis meliorem. Obinde ego Pelagius Alvarit tibi pio et redemptori meo sancti Salvatoris et monasterii Cellenove, et tibi Ariani abbati et fratribus vestris ibidem commorantes qui tecum ibidem in servitio Dei permanent, concedo vobis ibidem quarta de ipsa villa superius nominata Dornellas pro remedio anime mee, et de ipso meo coniermano Ovecco Hoduariz cuius illa firmiter fuit, id est ipsa villa cum domos, edificii, casas, torculare, vineis, pomiferis, saltus, devesas, exitus et regressus vel quantum in ipsa villa ad prestandum hominis est, qualiter ab odierno die et tempore siat ipsa quarta de ipsa villa de iuri meo abrasa et post parte Dei et monasterii maneat perhenniter permansura. Hec fecimus unde nobis copia mercis eveniat, vel it quod obtamus quod desuper neminimus ad se qui ipso Domino iuvente mereamur. Quod si hoc exiguum factum nostrum inviolare temptaverit, aut de iure Dei et monasterii tullere quiverit, quod qui fecerit // anathema sit et maneat ab omni catholicorum cetu extraneus et cum Iuda abeat participium in eterna dampnatione, et insuper pariet tantum et aliud tantum quantum infringere voluerit. Et hoc factum nostrum in cunctis diebus plenum obtineat firmitatis roborem.

Facta series testamenti die quod erit IIIº ydus Novembris. Era post Millesima LXXX VIII.

Ego Pelagius prolis Alvaroni in hanc seriem testamenti quem fieri elegi manu propria roborem inieci et cfr (signum).

Pro confirmans: Vimara Didaz cfr. Fernando Menendiz cfr. Adaufo Lecenniz cfr. Froyla Vimaraz cfr. Gudesteoz Vimaraz cfr. Pelagio Dononiz cfr. Ero Gondisalviz cfr. Citi Sunillaz cfr. Vistrela Gundulfiz cfr. Viliulfus cfr.

Pro testibus: Vermudo ts. Egila ts. Froyla ts. Maurico ts. Petro ts.

Veremudus peccatorum exarat (signum).