nomeamentoGonzalo
Martínez, cóengo e
vigairo da Terra do cabido, nomea reitor da igrexa
de Santa Marta de Moreiras a Pedro Iáñez, vacante por renuncia do cóengo
Afonso Fernández.
Noverint universi quod
vacante ad presens ecclesia curata Sancte
Marte de Moreiras de Aguiar per
renunciacionem quan de ipsa
fecit Alfonsus Fernandi ultimus rector,
canonicus prebendatus in ecclesia
auriense in manibus meis vicarii sub secuti, ego vero
Gonsalvus Martini canonicus in dicta ecclesia
auriense ac vicarius generalis terre
capituli dicte ecclesie auriensis inter
Mineum et Arnogiam et Aquilari et da
Raveda, in nomine dicti capituli et quia
ad me in eius nomine capituli pertinet
presentacio et colacio dicte ecclesie,
visa et examinata renunciacione et persona
tua Petri Iohanis clerici, quia te inveni
ydoneum ad predictas ecclesias in spiritualibus
et temporalibus gubernandum tibi Martino
de Montibus canonico dicte ecclesie
auriensis in nomine dicti Petri Iohanis
confero titulatan et per capucium mey capitis
indestro in eaden tibi curan et regimen et aministracionen
eiusden plenarie (conncedo mandatus) omnibus
et singulis p(arro)chiais forariisque prefate ecclesie
subietis inveniente sancte obedientie
et sub excumunicacionis penna (quantum)
tibi Petro Iohanis clerico cum omnibus
juribus et pertinenciis suis ovencionibus
et provencibus qualiter cumque
predicte debitis et debendis plene respondeant
recipientes ad te tamquan avero rectore
ecclesiastica sacramenta in cuius rey
testimonium has presentes literas tibi
fieri mandavi meo nomine robratas et sigilli mey
appen(si) munitas. Datis in castro civitatis,
vicessima secunda die, mesis outobris, anno
domini millesimo trecentessimo
octoagesimo septimo. Presentibus ad premissa
venerabilibus viris Martino de Muntibus,
Petro Anrici canonicis, Gonsalvo Iohanis porcionario, Johane
de Camba, Petro Iohanis de Sode et aliis.
Vasco
Martinez.