MADRID, AHN, atado 710.
CAÑIZARES: p. 922.
PALLARES: Argos Divina, cap. XLVIII, p. 388.
RISCO: ES, t. XLI, p. 92.
VÁZQUEZ SACO: «Iglesias...», BCML 1945, II, 13, p. 15; referido a un orix. Partido por a.b.c., 210x285 mm, AC, soltos, est. 21, atado 3; Cit., BCML 1953, V, 39, papeleta 136, p. 186.
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Quoniam multotiens en e[...]t ut per scriptum ad memoriam revocatur quod a memoria processu temporis aboletur. Idcirco cautela provi[...] adhibetur si quod agitur inter partes munimentis literalibus comendetur. Ea propter inffrascripta scribuntur ut me [...] memorie comendentur. Igitur ad honorem omnipotentis Dei salvatoris nostri cuius nomine in venerabili monasterio Sancti Salvatoris de Plantatta reverenter collitur atque adoratur et ad religionem et divinum cultum in dicto monasterio aucmentandos. Nos Rodericus, Dei gratia lucensis episcopus, una cum venerabilibus viris domno Aria Petriz decano capitulo eiusdem, damus atque concedimus vobis religiosis viris donno Gundisalvo Iohannis abbati et conventui monasterii supradicti ac vestris subccesoribus in perpetuum omnes decimas tam prediales quam personales omnesque [...]as, fructus et directuras ad ecclesias Sancti Stephani de Plantacta, ac Sancte Marie de Canpo Ramiro pertinentes seu etiam spectantes, in usus seu utilitates dicti monasterii convertendos post mortem seu cessionem clericorum nunc institutorum in ecclesiis memoratis tali adiccta conditione, scilicet, quod vos et subccessores vestri presenti decano lucensi ad dictas ecclesias cum vaccaverint ydoneos cappellanos cum certa provisione de qua reputent contentos. Qui cappellani a decano lucensi in ipsis ecclesiis instituantur et earum curas seu rectorias visitationem correctionem recipiant ab eodem ac obedientiaam in eius manibus repromittant, et vos subccessoresque vestri debetis […] rationes et unum modium de centeno pro ecclesia Sancti Stephani, et alium modium de centeno et unun solidum legionensis monete pro ecclesia Sancte Marie de Canpo Ramiro dito decano solvere annuatim. Et episcopo ad decano lucensis servicia seu auxilia pro dictis ecclesiis impendere sicut alie ecclesie archipresbiteratus de Plantata eisdem [...] morte seu admotione dictorum cappellanorum decanus lucensis, qui pro tempore fuerit, luctuosam ac decimam [...]vam partes bonorum suorum percipiant. Et si forte aliquis de preffatis cappellanis in morte sua de proprio non habuerit de quo dicta luctuosa decano solvi valeat memorato, vos seu subccesores vestris teneamini pro ipsa luctuosa duas uncias argenti decano solvere superscripto. Nos vero abbas et conventus preffati suprascripta recipimus ac nomine nostro et subcessorum nostrorum concedimus et promittimus suprascripta inviolabiliter observare, et damus ac in perpetuum concedimus decano lucensi omne ius patronatus rendas et directuras quas habemus et habere debemus in ecclesiis Sancti Thome de Merlam, Sancte Eolalie de Adae, Sancti Pellagii de Senrra et Sancti Christophori de Mouracos et quidquid iuris habemus seu habere debemus in istis ecclesiis proximo suprascriptis quibus omnibus suprascriptis. Nos episcopus decanus et capitulum lucense abbas et conventus monasterii supradicti auctoritatem concedimus et asensum ac bona fide promittimus nunquam venire contra. Et ut hec maius robur obtineam firmitatis sigilla nostra presenti carte apponi fecimus in testimonium veritatis.
Hoc actum fuit XVº kalendas marcii, era Mª CCCª XLIª.