Christus. In nomine sancte perfecteque et totius bonitatis atque inmense individueque Trinitatis, qui est Deus invisibilis et inextimabilis, indicibilisque unus et non solus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, super omnia presidens et cuncta substentans et intra extraque universa vivificans. In cuius nomine et ordinatione Dei fabrica coaptata cum virtutibus cunctis esse dignoscitur. Et arua universis pomorum cum fructibus composita a fidelibus videtur et creditur, mariaque et universa que abentur in eis creata se esse non ambigunt, et una que iuxta genus et spetiem suam, celestia et terrena, visibilia et invisibilia, etiam et insensibilis angelica pariter cum creatura. Factori omnium laudes incessanter dare non cessant in nomine huius humani generis conditoris et mei unici Redemptoris. Ego Veremudus nutu Dei princeps et divina ordinatione providentia sessionis avorum et parentum meorum regni cathedram presidens, divino fultus auxilio voluntate proprie extitit, et tota cum devotione serenitati mee placuit ut tibi Domino meo trino et uno, et que sine fine vivo et vero in amorem tui et examinatione ultima per te inveniam veniam, qui mea flere nequeo delicta. Darem atque concederem nomini tuo Domine et tibi abbati Manillani per huius scriptionis textum firmiter ad perabendum, villam meam propriam Veyga vocitata que dignoscitur fundata territorio Bubalo, ripe fluminis Mineo, locum predictum ad Mellanes portum, et ibi se rivulus Barra infundit in Mineo. Et hoc ordine ipsa villa ad manus meas vel iure devenit. Fecit ipsam villam Suarius Gondemariz extra mea iussione vel voluntate in mandatione quam ego iam antea multis diebus Deo meo testaveram ad domnum Domini Salvatoris et monasterio Cellenove. Postea ipse Suarius superbia elatus et spiritu malicie ductus, revelavit mihi et disturbavit meam terram et meum debitum pariter et meos castellos etiam et alios sibi complices fecit, et mihi contrarios duxit. Et Deo volente et ipso Suario nolente, dedit mihi Deus ipsam terram et omne meum debitum quod ille male abstulerat in meo iure, et sicut canones sancti et lex gotica de talibus ordinat et iudicat, omnia que ille abere videbatur per veram sententiam et rectum iuditium iuri meo cuncta tradenda erant, faciendi de ea quod mihi placuisset. Et ego dando partem Deo meo qui mihi semper adiutor extat, et misericordia motus partem parvulam de suas villas iuri meo accepi, reliqua et plurima uxori eius reliqui, et cunctas villas quas in ipsa mandatione Domini Salvatoris fecerat, et de eius testamento substraxerat ad prefatum monasterium Cellenove perpetualiter ad perabendum tornavi. Et una ex ipsis est ista iam sepedicta Vayga quam ego ut iamdictum est Deo meo et tibi abbati Manillani pro remedio anime mee inrevocabiliter ad perabendum do et firmiter concedo, ut abeas tu et servi Dei cui tu eam relinquere volueris temporale presenti in vita stipendium, et ego aput // divinam clementiam premium inconvulsum cuncta per secula nunquam finienda. Sic eas concedo cum sessigas molinorum et ipsorum quod ibi constructum est, vel cunctis arboribus et prestationibus suis, sicut eam ipse Suarius iuri suo obtinuit. Si quis vero qui propiam homo tam regia potestas quam infaustus iudex, comes vel qualibet generis homo deinceps usque in subsequentis tempibus temerario ausu compulsus exurgere voluerit ut hanc testationem convellere atque confringere presumat, inprimis sit excommunicatus et perpetua maleditione constrictus in conspectu Dei patris omnipotentis et sanctorum omnium angelorum eius sit coram Filio eius Sanctoque Spiritu obnoxius et reus, et a cunctorum sanctorum cetu extraneus atque cum reprobis et comdemnatis eternos ignes suscipiatur destabili iniatu, sive sit vir sive mulier, multiplicenter tenebras tenebre illius, et mors morti eius atque Domini proditoris damna sortitus una mancipentur in pena et insuper damna temporalia afflictus duplet tantum quantum de hoc testamento aufferre voluerit, et vobis perpetim abitura.
Facta series testamenti sub die quod est VIº ydus Augusti, et Era XXX II post Millia.
Vermudus serenissimus princeps in hoc testamento quod fieri elegi manu propria roborem inieci (signum).
(1ª columna:) Gyloira auctrix regina cfr (signum).- Sub Christi nomine Armentarius episcopus cfr.- Sub auxilio divino Pelagius lucense sedis episcopus cfr.- Sub ope divina Gudesteus ovetensis sedis episcopus cfr.- Sub imperio divino Scemenus astoricense sedis episcopus cfr.- Sub divina clementia Froyla legionense sedis episcopus cfr.
(2ª columna:) Munnio Scarcila.- Gudesteo Menendiz.- Munnio Fernandiz.- Scemeno Scemeniz.- Vegila Ennegiz.- Gundisalvus Menendiz.- Rudericus Nunniz.
(3ª columna:) Froyla Vimarediz.- Somna Pinni\o\liz.- Gundemarus Pinnioliz.- Pinniolus Guttierriz.- Aloytus Fredenandiz.- Randinus Adaulfiz.- Sarracinus Rapinatiz.- Osorius Froylaz.- Fafila Eitaliz.
Sampirus notarius (signum).