1165/01/21.
Mariña, Urraca e Maior Páez véndenlle ó mosteiro de Toxos
Outos a herdade que fora da súa nai, Truile Muñiz, na vila de
Pegariños, en S. Tomé de Ames, por vintecatro soldos.
De Pegarinis.In Dei nomine. Ego Marina Pelagii et Urraca Pelagii et Maior Pelagii et omnis uox nostra vobis domno abbati Arie Sancti Iusti in Domino salutem. Placuit nobis et nostra est uoluntas ut faciamus uobis sicut et facimus cartam uendicionis de hereditate nostra propria que habemus in territorio Amaya, sub monte Morocio, descurrente fl<u>uio de Umia, coucurrente ad ecclesiam Sancti Thome de // Oliames, in villa nomine Pegarinos. Damus uobis atque concedimus omnem nostram hereditatem quam habemus in prefata villa de matre nostra Trudilis Muniz de illa aqua de Umia usque terminos de Trasmonte cum omnibus suis directuriis, et cetera; pro qua accepimus de uobis precium XXIIII solidos monete regis quod nobis et uobis, et cetera. Quod si aliquis ex nobis uel ex nostra parte, et cetera, pariat uobis ipsam hereditatem duplatam et insuper solidos XL.
Facta carta uendicionis in era Ia CC
a III
a et quotum XII kalendas februarii.
Nos supranominate in hac karta manus nostras.
Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, presbiter, confirma. Pelagius, ts. Froyla, ts. Petrus Froylaci, conf.
Adefonsus Muniz, conf.
Munio, presbiter, notuit et conf.