Zenserigo dóalle a Menendo, prolis Gundesalvus et Ilduara, a cuarta
parte das súas villae, especificadas no diploma, e a cuarta parte dos
mancipios e mancipias que ten nelas.
TC, fol. 166r.
KARTA QUE FECIT CENSERIGUS INTER FILIIS SUIS AD MENENDUS GUNDISALVIZ DE AZEVETO ARNORUM.
In Dei nomine. Ego Zenserigo cognomento Zepsi tibi Menendus prolis Gundesalvus et Ilduara, donamus tibi atque concedimus quarta portione de villas nostras quos habuimus quendam parentorum nostrorum vel quos comparavimus. Donamus tibi etiam quarta porcione de mancipias vel mancipios meos quos habuimus de avorum et parentorum nostros quos ganavimus vel comparavimus. Sunt ipsas villas prenominatas Vangeses, Fafrigas, Deva, Eires, Matamala, Scutarios, Arnogia, alia villa item in Arnogia, Dornelas in Limia, Sautiri, Covas, Azeveto, item alio Azeveto; in Leborario villar vel busto Calvoni adversus Tondellanos, Campello, Prato, Osora. De istas villas quod superius taxavimus domos, edificia, torculares, vineis, pomiferis, (...)1 cum omnibus prestationibus suis quarta portionem ut filios (...)2 Donamus atque concedimus ubi eas potueritis invenire equaliter dividas tam in vita quam post obitum nostrum extra portione quinta quod concedimus ad eclesia pro anime nostre et coniuge nostre. Si quis tamen quod fieri minime credimus ut aliquis homo contra hec factum nostrum ad inrumpendum venerit vel venerimus, tunc inferat vel inferamus pars mea partique vestre sit ipsa quarta portione duplata vel quantum ad vobis fuerit meliorata.
Christus. Zenserigo cognomento Zepzi in hanc kartula donationis vel perfiliationis a me facta manu mea (signum).
Quos viderunt: Fafila Aloitiz ts. Didacus Iomniz ts. Menendu Nepuzaniz ts. Adaulfo Fafilaz ts. Petrus Froilani ts. Fredenando Ruderigiz ts. Eroigius confesus ts. Erus Alvariz ts. Revelio Aurioliz ts. Sindamundus presbiter ts. Iohannes Fredenandiz ts. Enni Didazi ts. Fildelus diaconus ts. Oduario Fredenandiz ts. Felix Iohannes ts.
Facta kartula Era DCCCCªLXLªVIIIIª.
—
1 +- 12. 2 +- 3.