Christus. In Dei nomine. Nos filii et nepti Leovegildi et Ermesenda, id est Nigolago a mea persona, Getina a mea persona, Menegundia a mea persona, et de mea sobrina nomine Godina Adaulfiz a persona de meos neptos duos filius Baltari sive Cresconio et Nantildo filius Baltari, a nostras personas Ariaster et germana mea Gogina a nostras personas. Vobis Fafilani abba vel fratribus tuis qui sunt habitantes in locum Sancti Vincenti, non est enim dubio sed multis manet notissimum eo quod germana nostra sive et tia recesit absque filios, et hereditavit nos. Obinde annuit nobis propria nostra voluntate nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo, sed propria nobis accesit voluntas ut vobis iam dictis Fafilani et fratribus tuis venderemus vobis sicut et vendimus hereditatem quam ipsa germana vel tia nostra nomine Ovestrilli fundavit vel comparavit cum viro suo nomine Gildo, in domos sub medietatem ab integro, in pumares suam medietatem ab integro, in terris sic medietatem ab integro, cum suis aquis et suis prestationibus, in vinea de sua medietate media quarta, de ipsa vinea ab integro montes, fontes, aquas cursiles et incursiles, arbores fructuosas vel infructuosas, vel omne prestantie ville ipsius quantum cum suo viro congregavit omnem suam medietatem ab integro, extra terras de Reparati. Et est ipsa villa inter Minio et Arnogia vocitata Parietes Rubias, pro quo accepimus de vobis precium in quo et quanto nobis bene complacuit per germanos capitales qumque quinque modios vos dedistis et nos accepimus, et de ipso pretio aput vos nichil remansit in debito. Ita ut de odie die vel tempore omnia quod de super resonant de iure nostro abrasa et in vestro iure vel dominio sint tradita faciendi exinde quod elegeritis libera in Dei nomine habeatis potestatem. Si quis tamem quod aliquis ex nobis aut quislibet rogata persona contra hanc scripturam venditionis quam fieri voluimus et relegendo cognovimus, tunc abeatis potestatem de partes nostras vobis apprehendere omnia que super resonant duplata, et vobis perpetim abitura.
Notum die III ydus Ianuarii. Era D CCCC LXLV.
Nigolago manu mea (signum). Getina manu mea (signum). Menegudnia manu mea (signum). Adaulfo a persona de meos neptos duos. Nantildo (signum). Cresconio (signum). Ariaster (signum). Gotina (signum).
Et qui presentes fuerunt: Argemiro cfr. Gondesendo cfr. Pelagio cfr. Sisivertus cfr. Astrulfi filius de Anderias ad persona de Nantildu filius Baltari accepit ipso pretio et roboravit ipsam cartam (signum).
Maior ts. Anulfu ts. Aldoreto ts. Presidio ts. Nedran ts. Odorio ts.