GMH/ÍNDICE A-Z

372
1339, febreiro, 5. Lugo
O deán e o Cabido lucenses, de acordo co seu bispo, fan previsións sobre a subministración de meliori vino rubeo aos cóengos.
MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 78r.

Noverint universi quod congregatis decano et capitulo lucensis ecclesie in loco ubi consuevit capitulum celebrari cum auctoritate et consensu domini Iohannis, eiusdem episcopi, constitucionem ediderunt in hoc modum: quia dignum est ut quos Dei timor a male non revocat salutem pena cohereat temporalis, et licet olim fuerit provide statutum quod administratores mensium tenerentur cotidie providere de meliori vino quod inveniretur ad vendendum publice in predicta civitate, quia tamen hoc usque nunc perperam extitit observatum propterea, nos Fernandus Arie, decanus, et capitulum lucensis ecclesie, cum consensum et auctoritate donni Iohannis, eiusdem episcopi, statuimus quod quilibet administrator in mense suo provideat et solvat quotidie canonicis et porcionariis, de meliori vino rubeo, quod inventum fuerit in civitate ad vendendum publice in loco scilicet vel taberna ubi hostiarius capituli vel ille quem ebdomarius ad mensem in choro ad hoc deputaverit deficient hostiario duxerint eligendum; et si forte vinum ad vendendum non potuerit in civitate inveniri quod administrator solvat pro eo canonicis et porcionariis quantum fuerit captatum sive taxatum in ipsa, vel si fuerit tempus quo non sit taxatum, solvat pro eo precium pro quo comuniter venditum fuerit in publico, primis quindecim diebus ipsius mensis in quo non potuerit inveniri. Quod si aministrator hoc ad implere neglexerit, perdat porcionem suam usque ad quindecim dies primos sequentes, et ex inde ipse cum fideiusoribus quos pro aministracione dedent, perdant porciones sine speremisionis donec solvant ut superius est expresum. Adicimus etiam quod canonicus vel porcionarii cui vinum non fuerit solutum ut predicitur administratore vel eius locum tenenti premittitur requisitus, hoc dicat decano vel eius vicario, et istis deficientibus vel negligentibus dicat episcopo vel eius vicario. Et quod administrator illa die et sequentibus ut prefertur ipso facto sit subpuntatus et careat porciones. Item statuimus quod quilibet administrator quando de civitate receserit quod loco sui vicarium de gremio ecclesie et desidius dimitere teneatur qui computet et redat rationem de mense, et de illis qui venerunt ad ecclesiam vel etiam receserunt, si quis hoc neglexerit ad implere, episcopus vel eius vicarius dent de bonis eius et porcione alicui de supradictis dicte ecclesie viginti morabitinos qui pro eo huiusmodi officium exsequant quiquidem iuramentum prestare teneatur, quod huius officium exequentur. Et rogamus Rodericus Fernandi, notarius publicum lucensis, ut istud constitucionem et ordinacionem scribat in libro nostro, et signum suum asuetum apponat in testimonium promissorum.

Actum fuit hoc in hospicio habitacionis dicti domini episcopi. Era Vª die menssis februarii, anno Domini Mº CCCº XXXIXº.

Qui presentes fuerunt: donnis Fernando Arie, decano; Fernando de Deo, cantore; Alvarus Didaci, archidiacono de Sarria; Velasco Didaci, Fernando Alffonso, Iohanne Fernandi, Alffonso Iohanis, canonicis dicte ecclesie lucensis; Magistum Martino, et aliis.

Et ego Rodericus Fernandi, publicus in civitate lucensis auctoritate episcopali notarius iuratus, vocatus et rogatus per dictis domini episcopi et decano et capitulum, presens fui et dictis constituciones et ordinationes ipsorum in isto suo livro manu propria scripsi ac signum meum consuetum apposui in testimonium veritatis. (+).