GMH/ÍNDICE A-Z

14
1108/ 03 / 04

Ermixio, e a súa muller, dóanlle ó mosteiro de Celanova a metade das súas herdades.

TC, fol. 11r.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XVI, pp. 37-38.

In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti in cuius nomine monasterium Cellenove esse constructum, et vobis pater spiritalis abbati Petri domni cui honore et cathedram presides et vitam monachorum regimine tenes. Ego exiguus ac pusillus servus servorum Dei Ermigius et uxor mea Brunili, damus et offerimus pro redemptione animarum nostrarum ad suprataxatum locum et ad servis Christi in eodem locum commorantes medietatem de hereditatibus nostris, hec sunt in Villela de quanto ibi comparavimus vel ganavimus per nostrum precium, habet iacentiam subtus mons Equa Longa vocabulo eclesia sancta Maria de Villa Verede. Alia media in Curvelli non procul Vanate discurrente subtus alpes Leporario. Has villas intemeratas maneant post parte monasterii quantum superius memoravimus per omnia. Si quis tamem aliquis homo ad irrumpendum venerit hunc testamentum, quisquis ille fuerit pariet post eiusdem monasterii illas hereditates in duplum et hoc actum semper sit firmum.

Facta scriptura IIIIº nonas Marcii. Era M C XLVI.

Nos superius nominati manus nostras in hoc testamento roboravimus (signum).

hanne cfr. Iohannes presbiter cfr. Sandinus presbiter cfr.

Pro confirmans: Pelagius Eitaz. Nunno Pelaiz. Petro Vimarani.

Pro testes: Didaco. Iohannes. Pelagius.

Munninus notuit et cfr (signum).

* SERRANO Y SANZ dátao no 1078/03/03.