GMH/ÍNDICE A-Z

544
965/ 04 / 24
Frogina e os seus fillos véndenlle ó bispo Rosendo e ós frades de Celanova a terceira parte da súa herdade en Villarino.
TC, fols. 186r. - 186v.
KARTA DE VILLARINO.

In Dei nomine. Ego Frogina una cum filiis meis vobis patri et pontifici nostri domni Rudesindi episcopi et fratribus monasterii Cellenove. Placuit mihi et accessit bone pacis volumtas nullius quogentis imperio neque / suadentis sed propria mihi accessit volumtas ut venderemus vobis sicut et vendimus hereditate nostra propriam quem in Villarino est super devesa domniga. Vendimus vos ipsa villa sic quomodo iacet conclusa in omnique giro quanta integra, in pumares, zeresares, terras aruptas et barbaras, exitus montium, accessum vel regressum vel omnibus prestationibus suis per suis terminis. Vendo vobis ibidem ratione que comparavi cum meos germanos de abbate domno Franquilanem qui fuit de heredentia Alfidii Maloscoz de ipsa ratione domni Alfidii tercia integra vobis vendimus atque concedimus, pro que accepimus de vos precio in duos soldos et V modios que nobis bene complacuit, et de ipso precio apud vos nichil remansit indebitum. Ita ut de hodie die et tempore de iuri meo sit ipsa hereditatem abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata. Et si aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venero de propinquis meis hec factum meum inrumpere voluerit, que ego post parti vestre non auctorgavero vel devindigavero, tunc inferat vel inferamus pars mea partique vestre quod valere constat omnia ipsa hereditate in duplo et vobis perhenniter abituri.

Facta cartula vendicionis VIIIº kalendas Maias. Era MªIIIª.

Frogina in hanc cartula vendicionis manu mea (signum).

Testes ibi Vitisclus cfr. Sendino ts. Baltino ts. Arosinda ts. Aragunti ts.