Sesgundia véndelle ó abade Aloito un pomar co seu terreo en Bobadela.
TC, fols. 128r. - 128v.
In Dei nomine. Ego Sesgundia vobis domno Aloitus abba salutem. Placuit enim mihi et spontanea mea voluntas accessit qualiter facerem vobis sicut et facio cartula vendicionis de pumare meo proprio que habuimus de avios nostros et parentes nostros in villa Buvadela loco predicto levat se de illas vineas qui fuerunt de tia Guntilli et feret in illo fontano et inde per succo de Gundulfo quomodo venit in giro et plegat in illa larea de illa terra quem vobis dedit Gundulfo de ipso pumare quomodo est concluso de IIII
or mazanarias. Damus vobis inde medietate et de illa aizedale quarta integra et alias V
e mazanares minores integras et fuit ipso pumare de viro meo Argemiro Maiorzi unde postea cadivit in portione ad suo filio Guimiro et postea vendivit mihi illo ipso Guimiro et comparavi illo coram omni concilio pro meo precio legitimo de ipso Guimiro. Damus et concedimus vobis ipso pumare cum suo terreno ab integro ad perhabendum et perpetim ad possidendum pro que accepimus de vos precio civaria et vino modios III et sestarios III que nobis et vobis et omni concilio bene complacuit. Si quis tamen quod fieri non credimus ut aliquis homo contra hanc cartulam vendionis ad inrumpendum venerit vel venerimus tam ego per nos per me tam filiis meis, neptis vel / consanguineis seu extraneis quisquis ille fuerit, tunc pactet vel pariet vobis ipso pumare duplato vel triplato et post parte iudice aliud tanto et hanc cartulam in cunctis plenam obtineat firmitatis roborem.
Facta cartula pridie kalendas Augustas. Era Millesima LIIII.
Sesgundia in hac cartulam manu mea roboro.
Munio Fredenandiz ts. Gemondo Sandiz ts. Ermosindo ts. Maior Mirit ts.