In dei
nomine
amen.
Notum
sit
omnibus
per
hoc
scriptum
perpetuo
valiturum
quod
ego
Alfonsus
Domenici
de
Palaciis
Sancti
Claudii et uxor mea
Marina
Martini
vendimus
vobis
Laurencio
Domenici,
homini
magistri
Petri
decani
auriensis,
et
uxori
vestre
Marie
Iohanis
dicte
Pallie et
omni
voci vestre
in
perpetuum
concedimus
unam
leyram
vinee de
foro deçima
deo quod
habemus
in
Palacio
in
loco
vocato Carreyra Cova, que
iacet
inter
leyram
Johanis
Roderici prelati
de Calvelle et inter
vineam
que
fuit
Martini
Alfonsi de Valinas et
intestat
in
camino
publico
et
ex
altera
in
vinea
ipsius
(...).
Vendimus
inquam
vobis
dictam
vineam
pro lxxª
morabetinis
monete
alfonsine
alborum
ad xvi
denarios
pro
iº
morabetino,
quod
vos et
omnis
vox vestra
habeatis ex nunc
iure hereditario
in
perpetuum
possidendam
et
faciatis
de ea quicquid
vobis
placuerit,
et
obligamus
nos
deffendere
vos cum
ea ad
directum per
nos et
per
omnia
bona nostra
tam
habita
quam
habenda,
quia
profitemur
nos iam
totum
precium
pro
ea a
vobis
plenarie
recepissse in pecunia numerata.
Siquis
igitur
contra
hoc
venerit
iram
dei
habeat et
vobis
dictam
leyram
in
duplo
restituat et
parti
regie in
penna
c morabetinos
persolvat,
carta nichilominus
in
suo
robore permanente.
Facta
carta Aurie xvº kalendas
aprilis,
in era mª cccª xxxª vª, regnante
donno
Fernando,
episcopo
Aurie donno
Petro
Iohanis.
Testes
qui
vocati
ad hoc fuerunt
Johanes
Pelagii
de
Reça,
Petrus
Lupi
eiusdem,
Johanes
Petri
de super
Fonte
Episcopi,
Martinus
Pelagii
homo
donne
Elduncie.
Et ego
Johanes
Martini
publicus
notarius
auriensis
qui
interfui
et scripsi
signumque
meum
apposui in testimonium
veritatis.
(signum)