In Dei nomine. Ego Argirigu et uxor sua Todili et filiis nostris vobis fratribus Cellenove. Ideo placuit nobis bone pacis volumtas ut venderemus vobis sicut et vendimus terra nostra propria que habemus de pater nostro Viliulfu et est ipsa terra in termino de Sancto Petro in loco predicto agro de Lamellas et iacet laria discurrente rivulo Sorice sub domum de Daniel serentem seminatura IIos quartarios et accepimus de vos precio que nobis bene complacuit III quartarios de centeno et est apud nos completum. Si quis tamen quod fieri non credo aliquis homo venerit qui vos inquietare voluerit, pro ipsa terra et nos iamdictis Argirigu et Todilli post parte de Cellenove illa non auctorgaverimus et defendimus, pariemus vobis ipsa terra et vos iamdictis duplata et vobis perpetim habitura.
Factula de cartula vendicionis era DCCCCLXLII.
Argirigu et uxor sua Todilli, et filiis nostris in hanc cartula vendicionis manus nostras roboravimus (signum).
Pro testes: frater Sendulfus. Frater Vidila. Ariastre presbiter. Lozepe. Todesso. Tenurus. Ikila. Aloito.
Arguogo presbiter scripsit.