GMH/ÍNDICE A-Z

100
1076/ 09 / 08

Oduario, prolis Menendiz, dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pelaio varias propiedades no entorno do territorio de Caldas.

TC, fol. 42v.

In nomine sancte et vere Trinitatis, qui est sanctitas Patris et Filii atque pariter Spiritus Sancti, Trinitas indivisa que numquam erit finienda per cuncta evum in eterna secula seculorum amen. Hec nos exiguus famulus tuus Oduario, prolis Menendiz, in Domino Deo eternam salutem. Ideo Domine de quo tu nobis dare dignatus est, cum devotione prompta et mente devota offerimus ad domum sancti Salvatoris monasterii Cellenove et tibi patri Pelagio abbati et fratribus vestris ibidem commorantibus pro redemptione anime nostre seu avorum et parentorum nostrorum, peccatorum utrorumque considerantes humillima cum prece supplices oramus profussisimis cum gemitibus atque suspiriis, ut parcas nobis Domine parcas vel solita pietate indulgentissime miserearis et ignoscas. Ob hoc placuit mihi enim ut facerem vobis textum scripture firmitatis sicut et facimus de hereditate nostra propria quam abemus de succesione avorum et parentum nostrorum loco predicto ubi dicent Caldas, secus flumine Limie subtus monte Leporario, vocabulo eclesie sancto Martino villa de Caldas et de Loverendanos, et in villa Mediana, et in Vilella, et in sancta Eolalia, et in Baldemiri, exemptis inde uno kasare quem do ad meam filiam. Et de omnem ipsas villas nostram portionem ab integro vobis concedimus quantum nos competet inter fratres vel heredes, quomodo illas obtinuerunt avios et parentes nostros cum omnia bona sua, intrinsecus et extrinsecus ubique eam potueritis invenire integra illibatamque permaneat concessa atque confirmata monasterio sancto, ut abeant inde servi Dei temporale subsidium et nos ante Deum premium inconvulsum. Si quis sane, quod fieri minime opportet, non credimus aliquis homo contra hoc factum nostrum ad irrumpendum venerit, tam de gente quam de extraneis quisquis ille fuerit, inprimis sit excommunicatus et a fide catholica separatus, et perpetua confusione multatus et ad diem magni iuditii, non audiat illam vocem dicentis, Venite benedicti patris mei, sed cum Iuda traditore pari penas lugeat in inferni tartarum. Et insuper pariet post partem ipsius monasterii tantum et aliud tantum quantum infringere conaverit. Et hec scriptum testamenti in cunctis diebus plenum obtineat firmitatis roborem.

Facta concessio testamenti XVI ydus Setembris. Era M C XIIII.

Ego Oduario Menendiz in hanc seriem testamenti quod fieri elegi manu propria roborem inieci (signum).

(1ª columna:) Argemirus prepositus cfr.- Gemondus maiorinus cfr.- Pelagius cfr.- Guntericus iudex cfr.- Pelagius presbiter cfr.- Alius Pelagius presbiter cfr.

(2ª columna:) Frater Vimara cfr.- Frater Menendus cfr.- Frater Odinus cfr.- Frater Adrianus cfr.- Frater Seniorinus cfr.- Frater Teoderedus cfr.- Frater Adefonsus cfr.

(3ª columna:) Frater Vincentius cfr.- Iulianus presbiter cfr.- Eyrigus presbiter cfr.- Petrus presbiter cfr.- Munninus presbiter cfr.- Froyla presbiter cfr.- Eusebius presbiter cfr.- Pelagius diaconus cfr.- Arias diaconus cfr.- Gutier diaconus cfr.- Rudericus cfr.

(4ª columna:) Frater Liubila ts.- Frater Busiano ts.- Frater Sendino ts.- Frater Zumei ts.- Frater Eika ts.- Miron ts.- Alvitu ts.- Onorigo ts.- Soniarigo ts.- Salvator ts.- Gundesindo ts.