1238/01/26. Padrón*.
O mosteiro de Toxos Outos fai un pacto con
Xoán Martínez “Lavarromeus” e a súa muller, Cecilia Díaz, polo cal o
cenobio lle entrega ó matrimonio a leira da Porta do Sol e a cuarta
parte dunha casa no burgo novo de Padrón polas súas vidas, polo que
pagarán seis soldos anuais. Ó morreren ámbolos dous, a leira volverá ó
mosteiro, mais a cuarta da casa quedará para o fillo do matrimonio,
Martiño Eáns, que a terá durante a súa vida e que lle pagará ó mosteiro
cinco soldos anuais.
B.- Tombo, f. 130r.
* Observacións: A data
deste documento non se corresponde co abadado de don Xoán Pérez
(1237-1244); é moi posible que o copista poña “II” en lugar de “VI”, co
que a data pasaría de 1234 a 1238, ano en que xa era abade de Toxos
Outos o citado abade e era prior don Pedro Martínez de Berres, quen
tamén subscribe o documento; é esta a data que dou por boa.
Placitum Johannis Martini Lauaromeus de larea de Porta de Sol de villa de Patrono.
Era Ma CCa LXXa IIa, VIIo kalendas februarii. Notum sit omnibus quod nos Johannes Petri, abbas Sancti Justi de Togis Altis, pro nobis et pro conuentu eiusdem et omnis uox nostra vobis Johanni Martini dicto Lauaromeus et uxori uestre Cecilie Didaci omnique uoci uestre facimus pactum et placitum firmum in solidis D legionensis roboratum. Ita quod in uita uestra damus vobis illam laream que uocantur de Porta de Sole; damus etiam uobis in uita uestra quartam illus domus de burgo nouo de Patrono in qua moratus fuit Didacus de Prada; damus inquam filio uestro in uita sua post uos ipsam quartam predicte domus; et uos datis de illa solidos VI predicto monasterio annuatim, et predictus filius uester Iohannes Iohannis tribuat de illa solidos V similiter annuatim, et ad mortem amborum uestrorum dicta larea sit quita et libera in pace et dicto monasterio sit redacta, et quarta predicte domus in pace post mortem predicti filii uestri Iohannis Iohannis dicto monasterio deuoluatur. Siquis hoc uenerit pectet penam supradictam, placito in suo robore permanente.
Q. p. f.: Petrus Martini, prior dicti monasterii. Martinus Iohannis, monachus eiusdem. Fernandus Arie, porcionarius compostellanus, dictus Rabiosus.
Petrus Fernandi, miles de Roys. Martinus Iohannis, archipresbiter de Amay. Nuno Iohannis de Valga et Nuno Oduarii de Carcacia, clerici. Iohannes de Salnes, presbiter yriensis.
Ego Pelagius Martini, iuratus notarius Petronum, interfui et conf. et addidi Iohannis.