1228/06/25. Soesto. (1219/06/15. Romariz)
Qvoniam cera res est tam fragilis quam putribilis, idcirco ego Adefonsus, Dei gratia rex Legionis et Gallecie, instrumentum donationis et concessionis siue confirmationis ecclesie Sancti Juliani et ville de Pereyra que est in Nemancos, olim Deo et monasterio Sancti Justi a bone memorie rege domno Fernando patre meo concessum innouans et confirma<n>s ad perpetuam rei memoriam et ut donatio et concessio siue confirmatio ipsa robur obtineat perpetue firmitatis et confirmationis sub bulla plumbea de verbo ad uerbum iussi presentibus annotari, tenor autem ipsius instrumenti est iste:
In Dei nomine. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Adefonsus, Dei gratia rex Legionis et Gallecie, do et hereditario iure concedo monasterio et fratribus Sancti Justi de Togis Altis et uobis domno Johanni eiusdem monasterii abbati, ecclesiam Sancti Juliani cum villa de Perera cum omnibus directuris et pertinenciis suis sicut illam dedit et incartauit pater meus bone memorie rex domnus Fernandus domno Johanni Marino, et ipse Johannes Marinus postea per cartam dedit et concessit eidem monasterio supradicto de Togis Altis. Illam inquam ecclesiam Sancti Juliani cum villa de Perera que est in Nemancos do imperpetuum predicto monasterio iure hereditario habendam et possidendam concedo per terminos suos et diuisiones antiquas sicut continetur in testamento quod fecit ipsi monasterio domnus Johannes Marinus. Hoc autem facio ego ob remedium anime mee et animarum parentum meorum. Siquis igitur tam de mea parte quam de extranea contra hoc meum factum uoluntarium ad irrumpendum uenire attemptauerit iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et quantum inuaserit eidem monasterio in duplum persoluat et mille morabitinos in penam pro ausu temerario exsoluat. Carta semper in suo robore permanente. Facta carta in Romariz, XVº die junii, era Mª CCª Lª VIIª. Petro IIIIº existente compostellano archiepiscopo. Johanne, ouetensis episcopo. Ordonio, lucensis episcopus. Laurencio, auriensis episcopo. Abbate aruensis Martinus, electo mindoniensis. Domno Johanne Fernandi tenente Trastamar et Montem Rosum. Domno Martino Sancii tenente Limiam et Sarriam. Domno Fernando Fernandi tenente Cabreram et Beneuentum. Domno Gil Martinci tenente Taurum et Maioricam. Aluaro Ruderici tenente Mansellam et Uillam Fafilam. Petro Petri, archidiacono salamantino, tenente cancellariam. Magister Michaelis, domini regis notarius, scripsit et confirmat.
Nulli igitur omnio hominum liceat hanc mee innouationis et confirmationis cartam infringere uel ei ausu temerario contraire, quod qui presumpserit iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et quantum inuaserit duplo componat et pro ausu temerario regie parti in penam mille morabetinos exsoluat.
Facta carta apud Soestum, XXV die junii, era Mª CCª LXª VIª.
Bernaldo existente compostellano archiepiscopo. Johanne, ouetensis episcopo. Roderico, legionensis episcopo. Nunone, astoricensis episcopo. Laurencio, auriensis episcopo. Michaele, lucensis episcopo. Stephano, tudensis episcopo. Martino, mindoniensis episcopo. Infante domno Petro, existente maiordomo domini regis tenente Legionem, Taurum, Zamoram, Extrematuram, Transserram et Limiam. Domno Roderico Fernandi, signifero domini regis, tenente Ouetum, Astoricam, Maioricam et Beneuentum. Domno Roderico Gomez tenente Montem Rosum, Montem Nigrum et Transtamar. Domno Fernando Guterriz tenente perticam Sancti Jacobi.
Domno Petro Petri, mag<ist>roscolarum auriensis, canonico compostellano, existente cancellario domini regis. Martinus Fernandi, domini regis scriptor, scripsit.
10 O folio 33rv está en branco.